GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

297
1109/ 08 / 25
Munio Veremudiz, servus servorum Dei, e a súa muller, dóanlle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, a súa porción na herdade de Penín na Limia.
TC, fols. 115v. - 116r.
Salvatori Deo hac redemptori nostro domno Ihesu Christo et sanctorum apostolorum eius in cuius honore costru\c\ta est aula vel monasterii Cellenove. Ego exiguus hac pusillus servus servorum Dei Munnio Veremudiz una cum uxori mee Maria Pelagioque filia. Cum recordatione peccatorum nostrorum mole depressus annuit nobis volumtas cordis ut propter remedium animarum nostrarum concedimus ad suprataxatum locum et ad vobis piissimus abba domnus Petrus vel a servis Christi in eodem locum habitantes et in vita sancta perseverantes hereditatem nostram territorio Limie nominata Pennin, habet iacentia inter monasterio Sabuzeto // et villa Ganati, vocabulo eclesie sancti Salvatoris nostra portione integra, ut in ipso loco inde habeant servis Dei temporale lucrum et nos ante Deum premium sempiternum. Si quis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo propinquis vel extraneis hoc testamento infringere temptaverit, sit anathematus in conspectu Domini et insuper pariet post parte huius monasterii mille solidos, et hanc series testamenti in cunctis diebus plenam obtineat firmitatis roborem (signum).

Factum testamentum VIII kalendas Setembras. Era M C XL VII.

Ego Munio et Marina manus nostras roborem iniecimus.

Prepositus Sandinus cfr (signum). Prioris Iohanne cfr. Ordonio presbiter cfr. Gundisalvus presbiter cfr. Menindo Velasquiz cfr. Fredenando Oduariz cfr. Fredenando Menindiz cfr.

Pro testes: Didaco. Petro. Ordonio.

MUNINUS NOTUIT ET cfr (signum).