GMH/ÍNDICE A-Z

610
1228/11/07. Santiago de Compostela.

Domingo Pérez de Ferreiros véndelle ó mosteiro de Toxos Outos dúas partes da metade de toda a herdade que a súa defunta muller, María Pérez Corteliña, tiña nas vilas de Carrasido, Ardeleiros, Beluso, Escobias e Silvarredonda, por oito libras leonesas.

B.- Tombo, f. 159v.

Carta de Dominico Petri de Ferrariis de hereditate de Carrazido et de Ardileyro et de Biluzoo et de Ascaua et de Silua Redonda.

In nomine Domini. Notum sit omnibus quod ego Dominicus Petri de Ferrariis et omnis uox mea grato animo, et cetera, vendo vobis Petro de Corzon, monacho Sancti Iusti de Togis Altis, comparanti pro domno Johanne Tudinz, abbate, et pro predicto monasterio duas partes medietatis de quanta hereditate habebat quondam uxor mea Maria Petri Cortelina in Carrazido et in Ardileyra et in Biluzoo, de Ascaua, de Silua Redonda sicut iacet obligata, et duas partes de quanta hereditate ipsa habebat in Pestomarchos quia aliam medietatem mandauit ipsa dicto monasterio pro anima sua, et cetera. Vendo inquam pro libris VIII legionensis ad testamentum ipsius uxoris mee complendum, et cetera. Habeatis eam, et cetera.

Siquis contra hoc uenerit persoluat uobis libras XVI, et cetera.

Facta carta VII idus nouenbris, era Ma CCa LXa VIa.

Ego iamdictus, et cetera.

Q. p. f.: Bernardus Conde, campsor. Michael Arie. Pelagius Diaz de Cantore.

Ego Martinus Iohannis, notarius concilii compostellani juratus, scripsi.