1315, xaneiro, 3. Lugo
O Cabido acorda que os administradores e arrendatarios lles entreguen en partes cada mes as racións ou denarios aos cóengos.
In
nomine Domini amen. Era Mª CCCª Lª IIIª, et
quotum III nonas ianuarii. Decanus et capitulum lucensis ecclesie,
pulsata campana ad capitulum celebrandum prout moris est in ecclesia
lucensis, statuerunt: quod administratores lucensis capituli et alii
arrendatores de cetero, solvant denarios qui debent venire ad
pulmentum de administrationibus et de aliis arrendationibus omnibus
quas tenent a capitulo lucensis, per quatuor partes cuiuslibet
mensis, ita quo qualibet die canonici et porcionarii habent porciones
suas integraliter, et si per aliqui de administratoribus vel de aliis
arrendatoribus steterit quod minus solvat ut superius esse promissum
subtrahantur ei, et fideiussoribus suis sine spe restitucionis
porcionis sicut in alia constitucione continetur; et si ille
administrator vel arrendator portionem suam sibi subtractam vel
fideiussoribus suis per se vel per alium petierit sibi restitui ipso
facto infamis et reus periurii habentur, et sibi restituentes vel
mandantes restitui pena simili puniantur.
Actum
fuit hoc in coro lucensis presentibus: predicto decano et aliis
personis et canonicis de capitulo.
Et
ego Alffonsus Petri, publicus notarius lucensis, promissis omnibus
interfui et de mandato decani et capituli predictorum manu propria
scripsi et signum meum apposui in testimonium veritatis.(+).