1176/09/21.
Testamentum Johanni Pelagii de XIIa ecclesie Sancti Jacobi de Tali et de aliis hereditatibus in ipsa filigresia.Era Ia CC
a XIIII
a et quotum XIo kalendas octobris. Hec est ordinatio quam ordino ego Johannes Pelagii infirmitate mea quatinus si obiero omnia mea ordinata remaneant. In primis mando me uiuum deferre ad monasterium Sancti Justi vt uiuus et mortuus ibi iam semper permaneam. Et mando ibi mecum XII
am integram de tota illa ecclesia Sancti Jacobi de Tali, et in ipsa villa Tali vnum seruicialem populatum cum duobus bobus et cum una uacca integra et media et cum uno iouenco bono et cum rexellis XVIII
o et cum una porca cum suis filiis et cum uno barco cum suo rete et linis et amis et remis et tota perfia de
casa cum quibus domus continetur et unam archam bonam et cetera. Item si hec omnia domnus Alfonsus reddiderit ad Sanctum Iustum \pro anima mea/ illud quod pro eo amisi habeat III
a de mea hereditate, quod si non fecerit habeat Sanctum Iustum meam hereditatem pactatam. Item mando quod germanus meus Froyla recipiat omnia debita mea \et det ex ea solidos XXX Pelagio Caluo/ et soluat illa hereditas Sancti Justi, et cetera. Quod si aliquis ex mea parte uel extranea contra hoc meum factum ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit sit maledictus et excomunicatus et cum Iuda traditore luat penas inferni et insuper pariat solidos mille; et hoc factum in suo robore permaneat.
Q. p. f.: Pelagius, ts. Petrus, ts. Johannes, ts. Dompnus Stephanus, presbiter,
conf. Ordonius, presbiter, conf. Adefonsus, presbiter, conf. Froyla Pelagii, conf.
Munio, presbiter, qui notuit et conf.