GMH/ÍNDICE A-Z

545
1069/ 08 / 01
Xoán, prolis Destelli, dóalle con reserva de usufructo ó mosteiro de Celanova a metade da villa das Maus.
TC, fols. 186v. - 187r.
TESTAMENTUM QUE FECIT IOHANNES DESTELIZ DE ASMANUS.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi, domnis invictissimis hac triumphatoribus sancti Salvatoris sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sancti Iohannis, sancti Martini, sancti Michaeli arcangeli et sanctorum sociorum eius vel sanctorum omnium martirum et confessorum quorum baselica fundata esse dinoscitur in loco predicto quos nuncupant monasterii Cellenove subtus mons Leporario, discurrente rivulo Soriga. Ego exiguus et indignus famulus tuus domne Iohanne prolis Destelli simul cum uxore mea Gunterote, mole peccatorum nostrorum in spe fiduciaque vestra omniumque sanctorum meritis respirans non usquequaque desperatione deicio qui etiam teste conscientie reatum nostri criminis sepe pavescimus, ut tibi sanctissimi martires tandem reconciliari mereamur vestro atque sanctorum omnium suffragium fida supplicatione votis omnibus imploramus, ut Deo devotioni nostre extitit, ut de paupertacula nostra sancte eclesie vestre aliquantulum ex voto proprio conferre deberemus, et quia scriptum est, Vovete et reddite Domino Deo vestro. Ideo omnia affectu operis a Deo in ipsa nostram devotionem implere procuramus, hac si concedimus et offerimus eclesie vestre atque sacro altario vestro sancti Salvatoris celesti regis et Domini et sanctorum eius in loco et territorio supradicto, ut dixi pro victum atque tegumentum monacorum in ipsa eclesia vestra deservientium seu exceptione ospitum et perigrinorum, villa quam dicunt Asmanus quam abeo ego Iohanne de avolengo et parentela illa media venit in porcione ad mea iermana Manosinda et testavit ea a sancto Martino de Caldas, et illa nostra media concedimus ea ad domum Domini et monasterii Cellenove pro remedium anime nostre, et tibi frater Ariani abba vel omnes fratres qui tecum in servicio Dei permanent omnia ab integro concedimus cum quantum ad prestitum hominis est. Et habet iacentia ipsa hereditate inter castro Vesme et rivulo Limie prope eclesiam sancti Martini de Caldas. Et dividet ipsa hereditate cum villa de Varzeses, et de alia parte cum villa de Nugariola et Sordos, ita ut habeant inde servis Dei temporale subsidium et nos ante Deum premium inconvulsum. Servata tamen ratione dum vita vixerimus abeamus illa iuri nostro pro stipendium nostrum, et post obitum vero nostrum omnia ab integro, remaneat cum omnia bona sua post parte Dei et monasterii Cellenove. Nullum quidem pretermittimus propinquis nec extraneis qui vos ibidem aliguno damno vel inrumpendum faciat. Quod qui fecit et hec votum nostrum inrumpere voluerit, quod nos gratanter animo nostro Deo nostro offerimus, quisquis ille fuerit, inprimis seiat excommunicatus et ad fide catholica separatus et in hoc seculo ammitat lumen oculorum, et lepra Domini percussus de verticem capitis usque vestigia // pedum eius. Ita ut carnes eius putridas vermis devoretur et cum Iuda Domini proditore pari pena suscipiat, et super pariat post parte ipsius monasterii auri libra una, et hanc seriem testamenti plenam habeat firmitatem.

Facta paginolam testamenti die quod erit ipsas kalendas Augustas. Era MªCªVIIª.

Ego Iohanne et Gunterode in hac seriem testamenti manus nostras roboramus (signum).

Qui presentes fuerunt: Argirus prepositus cfr. Aloito Menendiz cfr. Alvaro Amigiz cfr. Aloito Alagriz cfr. Martinus Froilani cfr. Arias prolis Eroni cfr. Menindo Odiniz cfr. Munnio Porco cfr.

Pelagio ts. Gudo ts. Kederigo ts.

Seniorinus clericus exaravit (signum).