GMH/ÍNDICE A-Z

547
1022/ 09 / 06
Gontoi coa súa muller e fillos, entregan a Celanova unha carta de incomuniación pola que o mosteiro recibe a herdade que teñen na villa de Busto, como satisfacción polo adulterio cometidopolo seu fillo Alamiro ca sua sobriña Lovilli.
TC, fols. 187v. - 188r.
In Dei nomine. Ego Gontoi et uxor mea Senda una cum filiis nostris Alamiro, Viliario, Lalli, Recamondo et Placidia, vobis Vimara Kagitiz salutem nobis eveniat amen. Denique placuit enim nobis et spontanea nostra volumtas accessit, non invictus sed volumtarie et cum corde puro et mente delicta nobis accessit volumtas qualiter faceremus vobis iam superius nominato Vimara Kagitiz sicut et facimus cum omni concilio, kartula firmitatis vel incommuniationis de hereditate nostra propria quod habuimus de avorum nostrorum etiam et de ganato seu et de fundato vel de contramutato, in villa Busto. Damus vobis ibidem domos cum omnem eorum utensilia et vasa vel perfia interius, cupos, cupas, lectos, kathedras, mensas, torculare, terris, pomeriis, saltis, devesis, arbores fructuosas vel infructuosas, petras mobiles vel inmobiles, aquas cursiles vel incursiles, pratis, pascuis, paludibus, exitus montium, accessu vel regressu, aquis aquarum cum aductibus et prestationibus suis, quomodo dividet de terminis in terminis, et quomodo vos iam superius nominatos ipsa hereditate iuri nostro quieto obtinuimus usque nunc tempus sic de omnia ipsa hereditas medietate integra vobis inde concedimus, et inrevocabiliter ad perhabendum et perpetim ad possidundum. Et demus vobis per annis singulis ad area et ad lagare medietate tam de pane et bibere quam etiam et de omnes fruges quod Dominus in ipsa villa dedit, medium vobis demus et medium remaneat pro nobis. Et dividet ipsa villa cum villa de Martiniani, et dividet cum villa de Portella et cum sancto Iacobo. Ita ut quod iam diximus et dicimus, abeatis ipsa medietate de ipsa hereditate iuri quieto tam vos quam etiam cui eam vobis relinquere volueritis, et quod exinde facere volueritis liberam a domno et vobis habeatis potestatem. Damus vobis ipsa hereditate pro peccato inpendiente quod nobis contingit de nostro filio Alamiro qui perpetravit adulterium cum nostra sobrina et sua congermana prima nomine Lovilli, et franxit ei castitate in nostra sibi casa propria ubi erant nobiscum habitantes. Super hoc pretextum et definicione ut si quod absit in quacumque tempore aliquis homo vos proinde inquietare aut calumniare presumere voluerit tam de parte regia aut comitum vel pontivilagium aut decies propago vel posteritati fuerit, qui eos proad iudicio impulsare voluerit quisquis ille fuerit, licitum habeatis vos Vimara Kagitiz nos de illorum manus et de eius iudicio eicere, ut non sit nobis inde nullum impedimentum aut damnum vel etiam aliqua disturbatura tam nobis quam etiam, et ipsis filiis nostris nisi sani et salvi remaneamus cum pace et insuper abeamus de vobis defensionem et moderationem et in verbo et in facto et in consilio et in benefactoria, et habeatis vos et omnis posteritas vestra medietate de ipsa hereditate de Busto ad perhabendum. Ita ut ab odierno die et deinceps maneat ipsa medietas de ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et iuri vel dominio tibi Vimara Kagitiz sit tradita atque confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus, et fieri nullatenus opportet, ut aliquis homo contra hanc cartulam incommuniationis ad inrumpendum venerit vel venerimus, tam nos tam filiis nostris neptis vel consanguineis, tam posteritate nostre velquacumque potestas superior vel inferior quisquis ille fuerit qui proinde inquietare aud calumniare vel presumere voluerit tunc pactet vel pariet vobis ipsa hereditas duplata vel triplata vel quantum ad vos fuerit meliorata, et vobis perpetim habitura et post partem regis aut comitis vel iudice qui illa terra imperaverit aliud tantum, et hanc cartulam in cunctis plenam obtineat firmitatis // roborem.

Facta cartula incommuniationis die videlicet VIIIº idus Setembris. Era MªLXª.

Gontoi et uxor mea una cum filiis meis in hanc cartulam incommuniationis manus nostras roboramus (signum).

Qui presentes fuerunt: Viliulfo ts. Veremudo ts. Magister Kellai ts. Albano ts. Leoverigo ts.