GMH/ÍNDICE A-Z

172
1318, febreiro, 15
O Cabido arréndalle a Pedro Sebastián, cóengo, a administración de setembro por 1900 marabedís anuais.
MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 57r.

Era Mª CCCª Lª VIª et quotum XVª die mensis februarii. Datur administracio mensis septembris Petro Sebastiani, canonico lucensis, et debet ipsum messem implere secundum novum statutum, et dare in super anuatim mille et novecentos morabitinos monete regis donni Fernandi. Et capitulum non tenetur eum defendere nisi de donno rege et de maiorino maiore donni regis, et de comite seu barone et infante. Et sunt fideiussores ad hoc donus Fernandus Iohanis, archidiaconus de Neyra, donus Fernandus de Deo, cantor lucensis, Rodericus Alffonsi, canonicus lucensis. Et sciendum quod capitulum volentes facere gratiam predicto Petro Sebastiani remittunt sibi de primis tribus annis centum morabitinos de quolibet anno ad refectionem casalium qui expectant administracionem supradictam itaque ipse teneatur administracione sicut prius elapsis ipsis tribus annis.