GMH/ÍNDICE A-Z

353
999/ 12 / 20
O monxe Gaudinas Albarín dóalle ó abade Manilán e ó mosteiro de Celanova, as súas herdades en Albarín, territorio Arnoia, a excepción das portiones da súa irmá e sobriño, e como satisfacción polo renovo que Celanova lle deu na decanía de santa Eulalia de Berredo.
TC, fols. 132v. - 133r.
In Dei nomine. Ego Gaudinas monacho vobis domno Manillani abbati, Cresconius prepositus vel fratres monasterii Cellenove Domini Sancti Salvatoris. Obinde placuit nobis bone pacis et voluntas nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas ut iam supranominatos domno Manillani abbati et Cresconio prepositus monasterii facimus vobis cartula firmitatis de omnia hereditate que abuimus de avios meos Teodiu et avia mea Margilli vel parentibus Valeiro et mater mee Cevara de ipsa mater mea medietate integra tam de avorum quam etiam de parentorum vel que ego ganavi vel comparavi de tia mea Gomita vinea in XV modios. Et alia hereditate qui fuit de tio meo Medoma et comparavi ea de sua mulier Adosinda vel de edificiis suis pro renovo que habuerunt a dare Adosinda Armentariz, et iacet ipsa villa territorio Arnogie subtus castro Berreto villa que vocitant Alvarini inter termino de Sancta Eulalia et de alia parte dividet de Sautomeri sive cum Tructini vel Monumenta per suos terminos antiquiores in vineas, pumares, ceresales, amexinares, perales, nugares, figares, devesas, terras cultas vel incultas, aquis aquarum, exitus montium, accessu vel regressu, quantum in ipsa villa obtinuit de iuri meo vel domos qui ibi sunt in ipsa villa, exceptis potiones qui ibi sunt de germana mea Gomita et subrino meo Gaudinas fili Aderici. Illa alia que desursum resonat do vobis pro vestro renovo que ego obtinui in vestra deganea de Sancta Eolalia et desperiavit illo de manus meas, id est trigo, centeno et milio modios CXV, vino sestarios CLXL et de domo Luvila triigo, centeno, milio et vino in modios V quartarios III sestarios I, et de Paterno quartarios III, ita ut de odie et tempore sit ipsa villa de iuri meo abrasa et in vestro dominio sit tradita adque confirmata et vobis perpetim abituri. Si quis tamen quod fieri non credimus, aliquis homo contra hanc cartula firmitatis ad irrumpendum venerit vel venerimus, que in iudicio vindicare non valuerimus, tunc habeatis vos adprehendere nos ipsa villa duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et post parte regis libras binas.

Facta kartula firmitatis XIIIº kalendas Ianuarii. Era discurrente XXXVIIª post M//

Gaudinas presbiter in hanc cartula firmitatis, manu mea roborem inieci.

Qui presentes fuerunt et ipsa villa apreciaverunt: Santio ts. Fafila ts. Sennon ts. De Sancta Eulalia Arias ts. Vimara ts. Menindo ts. Nonello ts.Ruderigo ts. Menindo ts. De Sautomeri, Gualamirus ts. Savarigo ts. Dononon ts. Gomita ts. et alia sua sobrina Gomita ts.

Fidel hacsi indignus presbiter notuit.