GMH/ÍNDICE A-Z

235
976/ 03 / 08
O confeso Fafila dóalle ó bispo Rosendo e ós frades de Celanova a súa herdade nos lugares de Covas e Lamas, entre os montes Toro e Barosi xunto ó río Mao.
TC, fol. 84v.
Christus. In Dei nomine. Erus Fafilani et confesus, vobis patri et pontifici nostro domno Rudesindo episcopo, et fratribus nostris de loco predicto Cellenove in Domino Deo eternam salutem. Ideo placuit mihi atque convenit bone pacis voluntas, nullius quogentis imperio neque suadentis articulo, sed propria mihi accessit voluntas ut facerem vobis cartulam donationis pro remedio anime mee, de hereditate mea propria quam abeo de avio meo nomine Zanito, et de matre mea nomine Senior. Et est ipsa villa in locum predictiminibus dicunt Covas et Lamas, Zaniti inter monte Toro et monte Barosi, discurrente rivulo Humano (...)1 ore et inde iuxta eclesiam vocabulo Sancti Iohannis usque in Calzata. Omnem ipsam hereditatem quantam ibidem obtinuit mater mea Senior et suus pater Zatin, vobis concedo ab integro per terminus et locis suis antiquis. Ita ut de odie die et tempore sit de iure meo abrasa ipsa hereditas et in vestro sit tradita atque confirmata. Si quis tamen, quod fieri non credo, aliquis homo vobis calumniaverit aut penuriam fecerit pro ipsa hereditate quam vobis non autoricem in concilio, pariam vobis eam post partem monasterii duplatam.

Facta kartula donationis VIIIº ydus post Marcias. Era M X IIII.

Erus Fafilani confesus in hac cartula donationis manu nostra confirmo.

Adaulfus prepositus qui presens fui ts.

(1ª columna:) Aloytus presbiter ts.- Lubiani presbiter ts.- Vitizani presbiter ts.- Ariulfus presbiter ts.- Munnio presbiter ts.- Vincentius presbiter ts.- Fe\r\minus presbiter ts.

(2ª columna:) Martinus confessus ts.- Gutinus confessus ts.- Sedeges confessus ts.- Avoganus confessus ts.- Trasaricus confessus ts.- Savaricus confessus ts.- Oduarius confessus ts.

Vitisclus qui hunc notuit et presens fui ts.

1 +-3