GMH/ÍNDICE A-Z

480
1009/ 12 / 15
O rei Alfonso V dóalle ó mosteiro de Celanovaos homes de Val de Igrexa, para que fagan co mosteiro os mesmos servicios e obediencia que coa regia potestas.
TC, fol. 167v.
TESTAMENTUM QUE FECIT REX ADEFONSUS DE HOMINES DE VALLE ECCLESIE.

In nomine Patris videlicet et Spiritus Sancti qui unus verus in Trinitate et trinus permanens sine fine in sanctam et indesecabilem nunquam finiendam unitatem qui est benedictus in secula amen. Ego Adefonsus Rex et serenissimus atque firmissimus princeps, in redemtionem anime mee, do atque concedo post partem Dei et remtoris mei atque monasterio Cellenove, et fratribus ibi habitantibus sub iugo regule et sub manu Manillani, homines qui sunt habitantes in loco predicto Valle de Eclesia prope vestra villa que vocitant Septimo. Ut faciant ibidem ipsi homines servicium et obedientiam quod soliti fuerunt facere ad regia potestas. Et sunt isti homines nominibus Lucidio, domno Fredenandiz, Medoma et suo iermano Cipriano, tam ipi homines quam et filiis vel neptis tam qui nati sunt, seu et deinceps procreati fuerint. Damus vobis eos atque inrevocabiliter concedimus cum omnia quod possident, ut ipsi fratres habeant inde obedientiam et servicium, et ego proinde in hoc seculo caream peccatum. Et post excessum a Domino merear percipere premium inconvulsum, vel et numquam finiendum. Et qui post nos hoc factum nostrum inrumpere vel violare voluerit, a fronte propriis oculis careat lucernis, et in die iudicii non habeat partem cum fidelissimis christianis. Et qui stare permiserit in cunctis fulgeat ante Deum merces copiosa, illi a Deo concessa vel donata.

Facta series testamenti XVIIIº kalendas Ianuarias. Era tunc discurrente post MilLesima XLVII.

Adefonsus benedictus et serenissimus rex (signum).

Ranimirus Menendiz cfr. Munio Fredenandiz cfr. Rudericus Ordoniz cfr. Munio Ruderici cfr. Froila Erotiz. Tello //