GMH/ÍNDICE A-Z

570
955/ 06 / 29
Savarigo e a súa muller, véndenlle ó bispo Rosendo e ó abade Fránquila e ós frades de Celanova,a súa ratione na villa de Cobreiros, preto de Amoroce.
TC, fol. 195v.
In Dei nomine. Ego Savarigo et uxori mea Adosinda una cum filiis meis a tibi domno Rudesindi episcopi, Frankillani abbati et fratribus monasterio Cellenove. Placuit nobis propria nostra volumtate nullius quoque gentis imperio neque suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas, ut faceremus vobis cartulam de rationem nostram propriam que habemus in villa Cuplarios in locu predictum quomodo se levat de terminum1 de villa Azevedo, et inde in Lagona et feret in lama super casa Hordoni, et inde per strata que discurre ad sanctum Mametem usque feret in terminos de Ameroz, meam rationem ad integrum quanto me ibidem competet inter meos germanos vel heredes de quinionem de Zeraquino septima, de ipsa septima tercia integra vobis damus atque concedimus, et accepimus de vos proinde in nostro honorem anamalio optimo quod nobis bene complacuit, ut quicquid inde agere vel facere vel iudicare liberam in Dei nomine habeatis potestatem. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venerimus que nos in iudicio post parti vestre non auctorgaverimus in qualibet parte vel in quolibet iudicio tunc habeatis licentiam aprehendere de nos ipso quinione de ipsa villa duplato et vobis perpetim habituro.

Facta cartulam donationis IIIº Kalendas Iulii. Era D CCCC LXL III.

Savarigo et uxori mee Adosinda in hanc cartula donationis manus nostras (signum).

Vitisclus presbiter ts. Fromilio ts. Mudila ts. Egila ts. Fredenando ts. Iusto ts.

1 Repetido de terminu.