GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

262
1181/08/28.

Paio González “Carbón” e a súa muller, María Pérez, cos seus fillos dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos as súas herdades na vila de Piñeiro, en Sta. María dos Ánxeles, e nas igrexas de Sta. Cecilia e S. Xulián de Bastavales. As ditas herdades teñen que ser desembargadas polo mosteiro por un marabedí.

B.- Tombo, f. 87r.

Carte de ecclesiis de Bastauales et de Sancta Cecilia et de Pignario.

In Dei nomine. Ego Pelagius Gundisalui dictus Caruon et uxor mea Maria Petriz et omnes filii nostri pro Dei amore in remissione peccatorum nostrorum facimus kartam testamenti de nostris hereditatibus quas inpresenti damus ad monasterium Sancti Iusti ut simus heredes in regno celorum. Donamus igitur atque concedimus ad ipsum monasterium nostras hereditates quas habemus in territorio Amaia subtus monte Siam concurrente riuulo Saris, nostras scilicet porciones de ecclesia Sancti Juliani de Bastauales et de Sancta Cecilia et de villa de Pignario; et est medietas de tota illa hereditate cum tota sua uoce que fuit de matre nostra Geluira Martinci et est XIIa de VIa de tota ipsa ecclesia Sancti Juliani, et similiter de Sancta Cecilia et de villa Pinario; et similiter IIIIa de XII de VIa quam ganauimus de Ledegunda Uermuez in supradictis locis. Has hereditates habeant fratres ipsius monasterii Sancti Iusti in sempiternum iuri hereditario et faciant de illa quodcumque uoluerint. Siquis autem ex nostra parte uel extranea contra hoc nostrum factum euenerit quisquis fuerit sit maledictus et insuper pariat solidos Cm; hac semper in suo robore scriptura permanente.

Facta carta testamenti in era Ia CCa XVIIIIa et die Vo kalendas septembris. Nos supradicti in hac scriptura manus nostras.

Hoc autem sciendum quod ipsi fratres abstrahant istam hereditatem de pignore unius marabitini.

Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Martinus, ts. Froyla Petriz, conf. Petrus Froylaz, conf. Petrus de Aucterio, conf. Sanio, presbiter, conf.

Munio, presbiter, qui notuit et conf.