GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

292
1051/ 03 / 17
Alvaroni e Adosinda, dóanlle post mortem, ó mosteiro de Celanova varias propiedades en diversos lugares.
TC, fols. 114r. - 114v.
In nomine incomprehensibilis Domini et miseratoris ineffabiler Ihesu Christi filii eius et indicibilis amborumque Spiritus Sancti, simulque unite et indesecabilis vere et inmutabilis tote Trinitatis qui est verus et inenarrabiliter tripliciter simplex et simpliciter triplex, solus cuncta visibilia et invisibilia continens, et mirabiliter omnia regens opus Deus sive et patronum nostrorum et omnium apostolorum et martirum quorum sancte et venerande reliquie condite dinoscuntur in loco et aula monasterii Cellenove. Ego licet indigno famulo tuo Deus Alvaroni et Adosinde tibi pio hac redemptori nostro, qum peccatorum mole depressi in spe fiduciaque tua Domine respirantes non usquequaque despiratione deicimur cum in aliquibus prophete monitis adimplens quem dicit, Date et dabitur vobis, et iterum Tua sunt enimomnia et que de manu tua accepimus dedimus tibi. His auctoritatibus accinti testimoniis cogitavimus de ipsis multis beneficiis quibus tu dignus nobis indignis tribuisti, tibi verum complacere quatinus hec oblatio sit in oculis tuis grata adque accepta ut per hoc mereamur a pravorum declinare semitibus et bonis ingredere vestigiis atque in tempore regenerationis abstracta cuncta piaculorum contagione illuc introducamur ubi vera extat vivendi felicitas et eterna quiescendi securitas. Denique cum omnia tibi famulentur et nichil indigeas extrequa misericorditer generi humano contulisti ob hoc ut superius mentionem fecimus in onore tuo offerimus ad ipso loco sepedicto Cellenove vel famulo tuo Ariani abbati, necnon et cuncta fratrum illius comptio qui in ipso loco in veniis monasticis degent vel in subsequentibus temporibus pie iuste ac sobrie perseveraverint, id sunt villas quos ganavimus vel comparavimus in ripa Limie, in Farnatarios villa quos fuit de Amico Aloytiz ab integro, in Sautello quos habuimus de parentela et ganantia ab integro, in Kabuello quos fuit de Gundesindo Sendulfiz media, et alia sic in Calvelle quos fuit de Sedeges Rekesendiz media in villar quos fuit de Exemena Gudestoz ab integro, alia in Mugeimes quos fuit de Ferronio Vermudiz media, in Tabolatella hereditate quos fuitCiti Gundesindiz media, in Germiati hereditate quos fuit de Menindo Gundesindiz integra, in Parada hereditate de Munio Suariz integra, in Covellas hereditate de Anderias Rekesendiz integra, in Varzeneses hereditate quos fuit de domna Ildoncia medietate integra. Adicimus etiam vobis equas maiores XIIIIª, vacas Xm. Hec omnia suprataxata concedimus ad domum sancti Salvatoris monasterii Cellenove quatinus sit inde servis Dei subsidium qui sanctam in iamdicto loco gradierint viam et nobis apud Deum hab hoc premium inconvulsum. Servata tamen racione dum vitam aduxerimus abeamus partem vobiscum in eas sic in villas quomodo et inmobile, post obitum vero nostrum integras intemeratasque monasterio sancto restituam. Si quis tamen aliquis homo ex propinquis aut extraneis exiugere voluerit ad infringendum hoc testamentum roborem, quod nos et indignos et peccatores coram Deo et fratribus monasterii Cellenove pro nostrarum remedio animarum offerimus, inprimis sit maledictus et perpetua confussione multatus in conspectu Dei patris omnipotentis et sanctorum archangelorum Dei / sit reus adque obnoxius coram Ihesu Christo et sanctis apostolis hac martiribus eius adque cum Iuda Domini proditore uno contubernietur in loco in tenebris exterioribus et calligosis, et insuper temporali ergastulo duplet tantum et aliud tantum quantum infringere conaverit, nostrum vero testamentum perpetuam obtineat firmitatis valitudinem.

Facta series testamenti die quod erit VIXº Kalendas Apriles. Era M LXXX VIIII.

Nos quidem Alvaroni et Adosinde in hac series testamenti quod fieri elegimus, et Deo adiuvante complevimus manus nostras roborem iniecimus.

(1ª columna:) Frater Munioni prepositus cfr.- Gemodus Vimarani cfr.- Salvatus Adaulfiz cfr.- Emilianus presbiter cfr.- Pelagius Tedoni cfr.- Frater Guntinus conversus cfr.- Frater Veremudus conversus cfr.- Frater Gunterigus conversus cfr.

(2ª columna:) Petrus Velasquiz cfr.- Erus Vermudiz cfr.- Ero Eroptiz cfr.- Lovegildo Vima cfr.- Aulfo Leceniz cfr.- Eita Asulfiz cfr.- Aloito Godesteoz cfr.- Froila Vimaraz cfr.

Pro testes: Eita ts. Vimara ts. Guttier ts. Manilla ts. Kintila ts. Cipriano ts. Godesteo ts. Ferronio ts. Ermegildo ts. Vimara monaco ts.

PELAGIUS QUI NOTUIT.