GMH/ÍNDICE A-Z

314
1020/ 01 / 18
Leovegildo e a súa muller, véndenlle ó abade Aloito unha viña que posúen en Bobadela.
TC., fols. 122r. - 122v.
In Dei nomine. Ego Leovegildo et uxor sua Aragunti et filiis nostris ad vobis domno Aloito abba in Domino Deo eternam salutem amen. Placuit nobis bone pacis volumptas ut faceremus vobis domno Aloito abba cartula firmitatis / sicut et facimus de vinea nostra propria quos abuimus in villa Buvatella iuxta vocabulo sancta Maria virginis prope rivulo Sorice in loco predicto, levat se ipsa vinea de illo pumare qui fuit de tio Dacoi et fer in vinea de Toderedo et de amplo levat se de vinea de Dacoi et fer in illa macanaria sartale. Damus vobis ipsa vinea ab integro sana et sinealio herede, et habuimus ipsa vinea de parentibus nostris pro que accepimus de vos precio inter panis et vino modios V que nobis bene complacuit, ita ut ab odierno die et tempore seiat ipsa vinea abrasa de nostro iure et in vestro seiat tradita vel confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo qui contra hanc cartula firmitatis ad inrumpendum venerit vel venerimus et in concilio post parte vestra non auctorgaverimus, tunc pariemus ad vobis ipsa vinea duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim habituri.

Facta cartula firmitatis VXº kalendas Februarias in Era LVII post Milesima.

Leovegildo et uxor sua Aragunti et filiis nostris in hanc cartula firmitatis manus nostras roboravimus.

Qui presentes fuerunt: Lecenio ts. Geimiro ts. Gemondo ts. Toderedo ts.