GMH/ÍNDICE A-Z

392
1183/07/21.

Mandas testamentarias de Pedro Díaz “Aguillón”.

B.- Tombo, f. 116r.

Testamentum Petri Didaci dicti Aguillom de sua hereditate de Mato et de Fonsim et de Uegio et de Ninaes.

Hec est ordinacio quam ego Petrus Didaci cognomento Aguillom, infirmitate detentus, et cetera. Primum mando corpus meum sepellire in cimiterio Sancti Justi, et do ibi mecum omnem censum meum simul cum omnibus hereditatibus meis exceptis tribus talegis de cibaria quarum una Sancte Marie de Ordilde et aliam Sancto Juliano de Luania et tercia pro anima mea in missis mando. Sed supradicte hereditates mee sunt in uillis scilicet Matho et Alfonsim et Ueio et Ninaes; sciendum autem quod mater mea propter inopiam famis hereditatem suam de Jales quondam suppignorauerat, ego uero post mortem ipsius dedi precium solidos VIIII debitoribus et hereditatem mihi soli liberaui. Nunc autem mando ut quando fratres mei dederit partem suam dictorum denariorum uoci mee, scilicet Sancto Iusto, reddiderint suam partem hereditatis accipiant. Mando magistro meo, et cetera.

Ego Petrus Didaci cognomento Aguillom in hac ordinatione manus meas.

Q. p. f.: Petrus, ts. Didacus, ts. Johannes, ts. Pelagius, meus magister, conf. Johannes qui notuit.

Era I CC XXI et quotum XII kalendas augusti.