GMH/ÍNDICE A-Z

22
1143/08/25. Santiago de Compostela.

O arcebispo don Pedro Helías e o cabido de Santiago entréganlle ó Monteiro de Toxos Outos o lugar de Serantes e un tercio da vila de Vara, en S. Cosme de Outeiro, e a cambio reciben do cenobio varias propiedades nas terras da Maía e Noia e na cidade de Santiago de Compostela.

B.- Tombo, ff. 13v-14r.
Transcr.- RECUERO ASTRAY, M.; GONZÁLEZ VÁZQUEZ, M. e ROMERO PORTILLA, P.- Documentos medievales..., doc. n.º 98.
Rex.- SÁNCHEZ BELDA, L.- Documentos reales de la Edad Media..., doc. n.º 236.

Longeuitate tempore fit vt ea que uera esse probantur nisi litterarum voce clarescant obliuionis nebula inposterum obfuscentur; quod circa ego Petrus, diuina gratia ecclesie Beati Jacobi archiepiscopus, vna cum canonicorum eiusdem loci conuentu, vobis abbati domno Martino monasterii Sanctorum Justi et Pastoris omnique congregatoni uestre tam presenti quam future inpresenti spontanea mente vno eodemque consensu partes facimus scripturam firmitatis et kartulam contramutationibus de hereditatibus nostris uocitatis Sarantes integrum cum omnibus suis adiunctionibus, directuris et appendiciis et prestationibus sicut nos et nostri antecessores eamdem hereditatem jure hereditario libere ac firmiter possedimus per kartulam testamenti de Godo Aia et sorore eius in concilio roboratam; et de IIIª de villa uocitata Vara cum omnibus bonis suis et et directuris quas uobis damus et firmiter confirmamus, que habent iacenciam in ripa Thamaris, territorio Gentinis, prope aulam Sancti Cosme de Auterio, cum suis bonis omnibus eisdem villis competentibus per suos terminos et loca antiqua per ubi eas inuenire poteritis sicut in illis scripturis ueteribus resonat cum5 suis et proprietatibus quas uobis damus et pariter contramutamus pro aliis uestris hereditatibus quas nobis datis et libere possidendas traditis; id est in illa Ameia in villa Rouoredo Superiori et Inferiori omnem porcionem illarum hereditatum que fuerunt Pelagius Froylaz tam de auolencia quomodo et de ganantia eius quas habuit de filius eius Froyla Pelayz in particione cum fratribus et sororibus suis integras pro aliis hereditatibus quas fratres sui acceperunt, et ipse Froyla Pelayz dedit eas uestro monasterio per kartam testamenti; et ibidem ipsa eadem villa Rouoredo alio etiam magis Inferiori dati nobis omnem hereditatem que fuit de Froyle Adefonsiz et de fratribus suis tam de auolencia quomodo de ganancia similiter; et datis nobis uillam uocitatam Ualino que fuit eodem modo de Froyla Adefonsi et de fratribus suis tam de auolencia quomodo de ganancia eius; in terra de Nogia datis nobis villam quam dicunt Merou quam dedit nuper Veremudus Petriz monasterio uestro Sanctorum Justi et Pastoris per kartulam testamenti; et juxta aulam Sancte Christine de Nogia similiter datis nobis villam de Louio quam dedit comes domnus Fernandus Martino Anayaz dicto Regi et isdem Martinus Anayat dedit eam uobis et uestro monasterio; in terra de Neuar datis nobis hereditatem dictam Laranga que fuit de Gunterode Muniz et de Hermesenda Muniz, et Guntero Muniz pro se et suprinis suis Arias Serrazenz postea dederunt eam sempiterno iure possidendam uestro monasterio. Quas supradictas hereditates cum omnibus bonis suis et populationibus et prestimoniis datis nobis sicut manent diuise et determinate et sicut resonat in illis ueteribus scriptis et diu in nostro iure permanserant quiete et in iure propinquorum et antecessorum uestrorum libere permanserunt ab omni integritate et uos simili modo habeatis liberas et quietas illam hereditatem supranominatam Sarantes et tercia de villa Vara et deinceps de eis omne uelle uestrum faciatis euo perenni. Insuper datis nobis // medietatem integram domorum et solii et platee et putei que fuerunt domni Petri Gudesendez et nostre ecclesie canonici quam ipse ad obitum suum per suam ordinationem monasterio uestro dari mandauit, que sunt site et edificate in vrbe Compostella prope aulam Beati Jacobi apostoli inter casas Pelagii Piquiti et cognatorum suorum, et ex alio latere penes domum Pelagii Gusendez, nostre ecclesie canonici. Siqua uero ecclesiastica6 persona quod credi dubium est contra hoc nostrum commutationis scriptum uenire presumpserit pariat uel pariamus uobis marcas Cm argenti et quod in calumpnia miserit duplatum et regie magestati VIex auri libras purissimi exsoluat, et hoc scriptum a nobis libenter editum ualidum semper obtineat tenorem.

Facta scriptura contramutationis et testamenti die VIIIº kalendas septembris, sub era Iª Cª LXXXª Iª. Petrus, Dei gratia compostellane sedis archiepiscopus, hoc scriptum quod fieri iussit proprio robore comfirmat; anno sui pontificatus Vº. Arias Martini, ecclesie archidiaconus et cuius prestamere erat, conf.

Ego Adefonsus, imperator Hispanie, hanc cartam confirmo et manu mea roboro et ad confirmationis huius tetimonium hoc signum meum scribi precipio (Monogramma: SIGNUM IMPERATORIS). Ego Berengaria, imperatrix, conf. Ego Sancius, imperatoris filius, conf. Ego Didacus Muniz, maiordomus imperatoris, conf.

Geraldus hanc confirmationem scripsit iussu imperatoris.

Pelagius Didaz, ecclesie Beati Jacobi canonicus et diaconus, conf. Cresconius, ecclesie Beati Jacobi canonicus et judex, conf. Pelagius Gudesendiz, canonicus et subdiaconus, conf. Fernandus Ruderiquiz, canonicus et subdiaconus, conf. Martinus Ruderiquiz, diaconus et canonicus, conf. Petrus Aluitiz, diaconus et canonicus, conf. Adefonsus Petrici, ecclesie Beati Jacobi diaconus et canonicus, conf. Pelagius Abbas, eiusdem ecclesie archidiaconus, conf. Ciprianus, presbiter, ecclesie Beati Jacobi canonicus, conf. Ciprianus, ecclesie Beati Jacobi canonicus, conf. Et judex Pelagius Cresconii, ecclesie Beati Jacobi canonicus, conf. Pelagius Petri, ecclesie Beati Jacobi canonicus, conf. Pelagius Munionis, canonicus, conf. Arias, canonicus Sancti Jacobi, conf. Pelagius Fredenandi, canonicus, conf. Petrus Pardus, canonicus, conf. Petrus Prior, canonicus, conf. Gudesteus Romanci, canonicus, conf. Pelagius Aras, canonicus, conf. Ranemirus Pelaiz, canonicus, conf. Munio Pelaiz, canonicus, conf. Froyla Petri, uicarius, conf. Kaldos, canonicus, conf. Pelagius, kardinalis, conf.

Rudericus, abbas Antealtarium, conf. Martinus Pelaiz, presbiter et sacrista,  conf. Michael Ueremuici, conf.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Johannes, ts. Arias, ts. Munio, ts. Didacus, ts.

Fernandus, clericus Loci Sancti, qui uidi, notuit.

Materias

sinatura; abade; alcume; arcediago; cardeal; casa; cisterciense; cóengo; confirmación; crego; crego; cuñado; diácono; doazón; emperador; emperatriz; esposa; esposo; familia; fillo; freguesía; irmá; irmán; libra; linde; monxe; muller; orde do Císter; orde relixiosa; ouro; pai; permuta; prata; prebenda; presbítero; prestimonio; raíña; rei; río; sobriños; tía; tío; xuíz; cabido

Persoas

Fernandus Martino Anayaz, dicto Regi; Adefonsus Petrici, cóengo de Santiago de Compostela; Afonso VII, rei de Galicia, León e Castela; Aria Sarraceni; Arias Martini, arcediago de Santiago de Compostela; Arias, cóengo de Santiago de Compostela; Berenguela, raíña; Ciprianus, presbítero e cóengo de Santiago de Compostela; Cresconius Pelaz, cóengo de Santiago de Compostela; Didacus Muniz, mordomo; Ermesenda Muniz; Fernando Ruderici, cóengo de Santiago de Compostela; Fernandus, crego e escribán; Froyla Adefonsi; Froyla Pelayz; Froyla Petri, vigairo; Froyle Adefonsiz; Giraldus, escribán; Godo Aia; Gudesteus Romanci, cóengo de Santiago de Compostela; Guntero Muniz; Gunterode Muniz; Kaldos, cóengo de Santiago de Compostela; Martiño Román, abade de Toxos Outos; Martinus Romanzi, abade de Toxos Outos; Munio Pelaiz, cóengo de Santiago de Compostela; Paio Díaz, cóengo de Santiago de Compostela; Pedro Pardo, cóengo de Santiago de Compostela; Pelagii Piquiti; Pelagius Abbas, arcediago de Santiago de Compostela; Pelagius Alvitiz, cóengo de Santiago de Compostela; Pelagius Aras, cóengo de Santiago de Compostela; Pelagius Cresconii, cóengo de Santiago de Compostela e xuíz; Pelagius Fredenandi, cóengo de Santiago de Compostela; Pelagius Froylaz; Pelagius Gudesindi, cóengo de Santiago de Compostela; Pelagius Munionis, cóengo de Santiago de Compostela; Pelagius Petri, cóengo de Santiago de Compostela; Pelagius, cardeal de Santiago de Compostela; Petro Gudesindi; Petrus Pardus, cóengo de Santiago de Compostela; Petrus Prior, cóengo de Santiago de Compostela; Ranemirus Pelagii, cóengo de Santiago de Compostela; Roi, abade de Antealtares; Sancho III, rei de Castela; Veremudus Petriz; Vermudo Pérez de Traba; Xiraldo, escribán; Pedro Helías, arcebispo de Santiago de Compostela

Outros

Castela, reino; Galicia, reino; León, reino; San Paio de Antealtares, mosteiro; San Xusto de Toxos Outos, mosteiro; Santiago de Compostela, cabido; Santiago de Compostela, diocese

Lugares

Amaía, terra; Barro, Santa Cristina; Entíns, terra,; España; Lovio; Mirou; Nebra, terra; Noia, terra; Outeiro, San Cosme; Reboredo Grande; Reboredo Pequeño; Santiago de Compostela, cidade; Serantes; Tambre, río; Vara