GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

455
1064/ 10 / 22
Sancho Quintilaz en nome dos fillos de Kintila Diaz preitea co mosteiro de Celanova pola posesión dunha herdade no Salvador de Moreda. Aínda que no xuízo se demostra que as terras pertencen a Celanova, o mosteiro concédelle-la tenza da dita terra a cambio do pagamento da metade do viño e da cuarta parte do pan obtido nesa herdade.
TC, fols. 155r. - 155v.
In Era MªCªIIª et quotum XIº kalendas Novembras. Orta fuit intentio inter frater Ariani abba et collegium fratrum suorum de domo Domini et monasterii Cellenove contra filiis de Kintila Diaz nominibus Sanctio ad sua persona et de suos iermanas et mater eius Aragunti et Adosinda Didaz in loco predicto sancti Iuliani de Moreta in terra de Lemabus iudice Pelagio Didaz et sagione Didaco Argemondiz qui erant maiorinos de rex domno Fredenando qualiter veniente frater Ariani in ipsa villa de Moreta ad exquirendum veritate de monasterii Cellenove et exierunt filios de ipso iamdicto Kintilani que nos erit ipsa hereditate comparata de suo pater que comparat de antecessore nostro Aloito abba et dederit pro ea argenteos solidos (...)1 igdorans / de tale actio et ordinaverunt ipsos iudices ut iurassent suo precio et fecissent de pena caldaria et alia hereditate ibidem non celassent nisi tantum quantum vobis ibidem demonstraverunt una vinea circa sub domo conclusa a vallato iusta carraria antiqua et una senra subtus illo prato conclusa a vallato rupta et inrupta, sicut et iurarent sic pro illa eclesia quomodo illa villa Galia que non celaverunt ibidem nostra veritate et sunt prenominatos ipsos iuratores nominibus domna Adosinda, Sanctio Kintilaz, Ordonio Sansiz, Oliti Didaz, Vermudo Teodemiriz, Vermudo Didaz, Anaia Cidiz, Gutier Oduariz, Petro Garsia sub unum X et pro illa pena quem laxamus laxarunt illos illo argento que nobis demandabant et concederunt nobis nostra hereditate quantum nobis demonstrarunt que superius resonat. Et posthec atallavimus cum illos per karitate bona ut teneant ipsa hereditate de nostras manus et inderenzent illa bene, ut dent de vino medio et de panem quarta sicut est usui terre sic illos ad nos quomodo et posteritas sua ad nostra. Et proinde facimus filios Quintilani vobis fratribus de monasterii Cellenove tale placito ut si aliqum invenitis diebus vite nostre an per nos an per qualibet forma hominis aliut una supposita vobis fecerimus ut vestra hereditate extraniemus aud a vestro vigario sua veritate non fecerimus aut aliquando damno ibidem fecerimus supra vestra hereditate ad vestro maiorino fecerimus et nos illo non inderenzavimus, licitum habeatis adprehendere de nos vestra hereditate et faciatis de ea quod vestra extiterit voluntas. Et si aliquam ipso argento petierint aut illo aut sua propago ad domnos de Cellanova, que pariemus in CC solidos pagatos.

Santio Quintilaz ad mea persona et de meos iermanos et mea mater, et mea progenie in hanc agnitio vel placiti, manu mea roboro (signum).

Ennego Arulfiz cfr. Aragunti Sanziz cfr. Adosinda Didaz cfr. Munnio Sanziz cfr.

Pro testes: Iermias presbiter ts. Ouveco ts. Kintila ts.

4 +- 6.