GMH/ÍNDICE A-Z

25
1297, marzo, 24
venda

Xoán Domínguez véndelles a Lourenzo Domínguez e á súa muller, María Iáñez, dita Pale, a quinta parte dun lagar por 80 soldos.

 

ACOu, Clérigos do Coro, 116

(ed. M. B. Vaquero Díaz / F. J. Pérez Rodríguez, Colección documental del archivo de la Catedral de Ourense, II, 556-557, doc. 703)

Notum sit omnibus per hoc perpetuum scriptum quod ego Johanes Domenici filius quondam Domenici Roderici de Palaciis vendo vobis Laurencio Domenici homini decani aurensis et uxori vestre Marie Iohanis dicte Palle et omni voci vestre quintam partem cuiusdam torcularis quam habeo cum fratribus meis quod est situm in loco in quo pater meus moratus fuit cum toto suo furnimento excepto et extracto inde solare in quo est positum. Vendo vobis quintam illius liberam ab omni alio impedimento pro lxxxª solidos monete alfonsine alborum ad iios denarios pro iº solidum, quam quintam vos et omnis vox vestra habeatis ex nunc iure hereditario in perpetuum possidendam et obligo me deffendere vos cum ea ad. directum per me et per omnia bona mea habita et habenda, quod iam totum precium mihi solvistis pro ea in pecunia numerata. Siquis contra hoc venerit pectet vobis quantum demandaverit in duplo et pectet voci regie c solidos in pena, carta nichilominus in suo robore duratura. Facta carta Aurie, viiiiº kalendas aprilis in era mª xxxª vª. Testes huius rey Alfonsus Domenici frater eius, Velascus Fernandi, Rodericus Suerii de Graadeyra, Petrus Iohanis dictus Calvus.

Et ego Johanes Martini publicus notarius auriensis qui interfui et scripsi et signum meum apposui.

(signum)