GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

282
1097/ 02 / 27
Munio dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, a metade da herdade que recibiu da súa avóa Ilduara na villa de S. Bartolomeu de Baltar, coa condición de mante-lo seu usufructo durante a súa vida.
TC, fol. 111r.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti in cuius nomine monasterium Cellenove dedicatum adque constructum non esse dinoscitur et Petrus abba cunctorum monacorum ibidem vitam sanctam degentium preesse noscuntur, et ut per eius auctoritatem et Dei adminicultatem. Ego Munioni prolis Pelagio sana mente sanoque cum consilio evitans casuale mortis eventum hunc voluntatis mee testum fieri elegi quam ad ius monasterium prefatum valere decerno. Hec est enim hereditas quam habeo de avia mea domna Ilduara que in domus sue mihi nutrivit et hereditatem concessit, ut tam pro anime eius seu etiam pro ut habeam a Deo veniam peccatorum meorum, do et offero ad locum sanctum prenominatum et ubi corpus meum sepeliendum mandavi volo pertinere, id est villam quam dicunt Baltar territorio Salar, subtus mons Larauco vocabulo eclesie sancto Stephano. Id est fuit inprimis de Velasco Fredinandiz et uxore eius Lupa Ruderiquiz, cum Dei adiutorio recepit illam Munino Beicani et uxori eius supradicta Ilduara pro suum precium legitimum. Do et testo medietatem secundum eam obtinuerunt supradicti ut habeant inde servis dei lucrum et subsidium, et ego proinde mercis remunerationis ante Deum qui hec omnia elegi et cum Dei adminiculante adimplevi. Servata tamen ratione ut teneam eam in vita mea, post obitum vero meum sint integrum intemeratam post monasterii Cellenove per omnia secula seculorum. Qui vero hoc testamentum et scriptura de hodie die et tempore infringere voluerit potens, inferior, humilis, sententia canonica perculsus pariet vel pariemus post voci eius dicte monasterii ipsa hereditate duplada et desuper exsolvat solidos CCos.

Facta series testamenti quotum IIIº kalendas Marcias. Era M C XXXV. Ego Munioni in hanc scriptura manu mea roboravi (signum). Adicio etiam in Randim alia hereditate.

Prepositus Gaudilani cfr. Prioris Iohannis portugalensis cfr. Petrus presbiter cfr. Fernandus presbiter cfr. Pelagius diaconus cfr. Item Pelagius diaconus cfr. Sancius diaconus cfr.

Sisnando ts. Pelagius ts. Petrus ts.

Munus indignus notuit et cfr.