GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

87
1172/04/19.

Pedro Arias, que marcha en peregrinación a Xerusalén, dóalle ó mosteiro de Toxos Outos senllos serviciais en Suevos e Crespos, os cales ten peñorados, e déixalle tamén a herdade en Viro que ten do cenobio*.

B.- Tombo, f. 46v.

Transcr.- FERNÁNDEZ DE VIANA Y VIEITES, J.I.- “Documentos sobre peregrinos
gallegos a Jerusalén en la Edad Media”, en Estudios Mindonienses, 7 (1991). Apéndice documental A, doc. n.º 6, p. 413.

* Observacións: Este documento aparece tamén copiado como número 165.

Testamentum Petri Arie de hereditate de Soeuos et de Crespos et de Veeru.

Era Ia CC X et quotum XIIIo kalendas madii. Hec est ordinatio quam facio ego Petrus Arias, pergens in Ierusalem, quatinus si illuc obiero omnia mea ordinata remaneant. In primis mando ad Sanctum Iustum illum meum seruicialem de Soeuos que tenent in pignore ipsi fratres pro remedio anime mee deliberare, et mando illum meum seruicialem de Crespos quem misi uxori mee in pignore pro duobus marchas argenti, et redimant eum ipsi fratres Sancti Justi cum illo quem tenui de illis quod fuit de patre meo pro quo debueram illis supradictum relinquere, et delibero eis etiam illam suam hereditatem quam eis mandauit amerita mea pro anima sua in villa de Veeru et ego tenui de eis. Set si aliquis ex parte mea uel extranea contra hanc uenerit scripturam sit maledictus et excommunicatus et pariat solidos Dos.

Ego Petrus Aras hanc scripturam confirmo.

Q. p. f.: Petrus, ts. Arias, ts. Martinus, ts. Prior Ramirus de Derzon, conf. Didacus, presbiter, conf. Sanio, presbiter, conf. Pelagius Aras, conf. Raymundus Petriz, conf.

Munio, presbiter, qui notuit.