GMH/ÍNDICE A-Z

260
1063/ 05 / 18
Preito entre o abade Arias de Celanova e Suero Titoniz que exercía como vigairo da raíña dona Sancha, pola intromisión deste último nalgunhas propiedades e igrexas de Celanova. Resólvese o conflicto ante o rei e unha comisión que lle concede a razón ó mosteiro de Celanova.
TC, fol. 95v.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. XXIX, 521-523; rexesto en BLANCO LOZANO, P., Colección diplomática de Fernando I (1037 - 1065), León, 1987, p. 210.

260

1063/05/18

Preito entre o abade Arias de Celanova e Suero Titoniz que exercía como vigairo da raíña dona Sancha, pola intromisión deste último nalgunhas propiedades e igrexas de Celanova. Resólvese o conflicto ante o rei e unha comisión que lle concede a razón ó mosteiro de Celanova.

TC, fol. 95v.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. XXIX, 521-523; rexesto en BLANCO LOZANO, P., Colección diplomática de Fernando I (1037 - 1065), León, 1987, p. 210.

In nomine Domini. Ecce agnitio presentibus et futuris ut qui nunc sunt fortiter teneant et succedentibus vel futuris ab ambiguo credant. Eo quod temporiibus domnissimi Fredenandi principis et coniux eius regina domna Santia, obtinente vel viligante omnes adquisitiones vel aucmentationes ipsius regine Suario Titoniz qui erat vilibus vel iugabilis in territorio Limiense, mota est actio vel comtemptio inter abbatem domno Ariani vel fratribus monasterii Cellenove contra idem prefatum Suarium Tetoniz, qui inquietare ceperat eclesias simul et hereditates vel homnes de iamdicto monasterio Cellenovense. Super hanc questionem vel negotium profecti sunt utemque ad presentiam regis vel regine ad locum predictum monte Sono. Et coram illorum presentia vel coram omni toga palatii omnia sua negotia asseruerunt asserentes Suario Titoniz post parte monasterio Palatiolo. Adhec contra asseruit Pelaio Didaci post parte monasterii Cellenove. Rex audiens atque perpendens ut solitus erat, iussit fidelissimum vicarium Fredenando Osoriz, qui tunc plebilegium vel vilitat regis herebat in ipsa terra, venissent pariter ad monasterium Cellenove, et convocassent omnes nobiles et sapientes qui bene noverant veritatem ut discernerent iustitiam ustrosque monasterios, sic namque actum est. Elegerunt ipsi iudices vel nobiles magistratus, ut dedissent de parte Cellenove testes ydoneos qui iurassent que erat vel que fuerat veritas de Cellenove a diebus domni Rudesindi episcopi et a diebus domne Gunterodis, et in tempore domni Adefonsi principis usque modo. Sic et fecerunt dederunt priores vel sapientes magister Argimirus, Palaio Petriz, Eyta Annaiaz, qui dederunt sacramentum in ipso templo sancti Salvatoris coram omni concilio sicut in predictis temporibus noverant et a decessoribus didicerant, id est sancto Michael de Orga integro et homines qui ibidem inquietabant filios et neptos de Frogia Armentariz, et devingavimus illos pro criatione. In sancta Eolalia villa Saxemiri integra cum suos homines nominibus Ramiro Kalvo et suas gentes. In Bisrredo eclesia sancto Michael medio, sancto Mamete integro. In Pinniario sancto Martino medio, et quomodo est diviso per kastrum de Bisrredo, et per illa vereda antiqua usque in Fronimi, et inde per auctario \Corugiario\ super potami, et inde per penna de Zendone et vadit per contempsa, ubi sedet arca cum burgarios, et inde in directo per auctario de vicos, et inde perget in directo per illo termino qui dividet inter Orga et Bovatella usque feret in ripa Sorice sub illos molinos omnia sicut concludimus. Ita verifice iuramus quia est veritas de monasterio Cellenove, exceptis lareas de terra que intrant sub illa vereda usque in aqua que discurrit de Ferrioli sic etiam et vestras lareas intus in suo termino. Omnia taxata vel divisio firmata publice exaravimus, et coram regis presentia adstabiliendum vel confirmandum protulimus ut deinceps inrevocabiliter stabilitatem obtineatis et unusquisque glebam suam indubitanter possideat secula per omnia.

Facta scriptura agnitionis sub die XV kalendas Iunias. Era C I post peracta Millesima.

Fredenandus princeps ac scriptura agnitionis iussi nostro exarata et nostris con\s\pectibus adlata roborem firmitatis in eam depicta confirmo (signum). Santia regina huius scemodi confirmationem statuit (signum).

(1ª columna:) Su\a\rio Titoniz cfr.- Munio Beykaz cfr.- Fernando Osoriz cfr.- Vermudo Froilaz cfr.- Alvaro Arias cfr.- Fernando Guntaz cfr.

(2ª columna:) Nunno Velaskiz cfr.- Ero Eroptiz cfr.- Petro Velaskiz cfr.- Arias Guntatiz cfr.- Menendo Odiniz cfr.- Odino Menendiz cfr.- Petro Alvariz cfr.

Qui presentes fuerunt: Teodemiro ts. Didago ts. Petro ts. Annaiz ts. Vimara ts.

Adefonsus Didaz notuit.