GMH/ÍNDICE A-Z

378
960/ 04 / 04
Ganoi e os seus fillos véndenlle ó bispo Rosendo e ós seus frades, a metade dunha viña en Rabal.
TC, fol. 141r.
In Dei nomine. Ego Ganoi et filiis meis Gunderedo et Guisenda et Munio vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris. Ideo placuit nobis ut venderemus vobis sicut et vendimus vinea nostra propria quod habemus in villa que dicunt Ravanal territorio Arnogie subtus castro Pelosino et est ipsa vinea circa vestra vinea que frater Neponanus plantavit. De ipsa vinea que cum Ermigio habeo per medio ipsa medietate de ipsa vinea integra vobis vendimus adque concedimus et accepimus de vos pro ea precio id est cibaria modios V bibere modios IIIIor res et pannos modios VIIII sub uno solidos IIos et de ipso precio apud vos nichil inde remansit indebito ut de hodie vel tempore ipsa vinea de iure nostrum habeatis et in vestrum iure et dominio sit tradita adque firmata. Si quis tamen quod fieri non credimus quod aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrrumpendum venerit et pactum nostrum dirumpere, tunc inferat vel inferamus vobis ipsa vinea duplata vel quantum ad vobis fuerit meliorata et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis II nonnas Apriles. Era DCCCCLXLVIII.

Ganoi et Gunderedo, Guisendo et Munnio manus nostras (signum).

Argemirus confessor ts. Vistremiro ts. Dacamiro ts. Recesindo ts. Miro ts. Cindo ts. Argemiro ts. Osoirio ts. Sindila ts.