GMH/ÍNDICE A-Z

519
1226/05/26. Santiago de Compostela.

Mariña Pérez e o seu marido, Pedro Núñez, cos seus fillos véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Servia, en Sta. Eulalia de Vilacova, por trinta e dous soldos leoneses.

B.- Tombo, f. 143v.



Carta de Marina Petri et de viro suo Petro Nuniz cum filiis suis de hereditate de Ceruia.

In Dei nomine. Ego Marina Petri et uir meus Petrus Nuniz et filii nostri Johannes Petri et Munio Petri et Petrus Petri et omnis uox nostra vobis abbati domno Johanni et uniuerso capitulo monachorum monasterii Sancti Justi omnique uoci uestre grato animo facimus cartam uendicionis imperpetuum ualituram de nostra hereditate quantam habemus in villa Ceruia, et est medietas de quanta hereditate ibi habuit mater mea Maria Muniz de auolencia et de ganan<cia>, et est in concurrencia Sancte Eolalie de Villa Coua subtus monte Colou discurrente fluuio Traua. Hanc igitur nostram hereditatem uobis ab integro uendimus et firmiter concedimus cum omnibus suis directuris, et cetera, pro precio quod nobis et uobis satis complacuit, videlicet solidis XXXII legionensis cum robore placabili, et tam de precio quam de robore apud uos nichil remansit indebito ad soluendum. Ab hinc itaque habete, possidete, uendite, donate et omne uelle uestrum ex ea facite in secula seculorum, amen. Siquis propinqus aut extraneus contra hanc cartam uendicionis ad infringendum uenerit quantum calumpniauerit in duplo uel triplo componat et uobis insuper solidos LXa IIIIor exoluat; hanc tamen cartam semper sit firma.

Facta carta die VIIo kalendas junii sub era Ma CCa LXa IIIIa.

Nos iamdicti in hac carta uendicionis manus nostras.

Q. p. f.: Domnus Julianus Iohannis, tunc iusticiarius, conf. Petrus Muniz,  prior de Cinis, conf. Julianus Pelagii, conf. Petrus Saluatoris de Guistrar, conf.  Johannes Pelagii, capellanus Sancte Catherine, conf. Petrus Arie, conf.

Suerius Pelagii, compostellanus publicus notarius iuratus, scripsit. (Monogramma: SVERIVS).