GMH/ÍNDICE A-Z

113
1099/ 02 / 08

Preito entre o abade Pedro de Celanova e os seus frades e Onega González e os seus fillos, pola posesión dunha vea férrea, que acordan dividir entre as dúas partes.

TC, fol. 46r.

Era M C XXXVII et quotum VI ydus Februarii.

Orta et acta fuit intentio inter illum abbatem domnum Petrum Cellenovense et eius fratres et illum vicarium Romanum Petriz, et de alia parte Onega Gundisalviz et filiis suis super ipso ferro et ipso venario, dicens ille abbas quia erat ferro de Cellenove, et dicens illa domna quia erat sua hereditas et devenerunt inde ad rogum placibilem quod prehendat ille vicarius de illo abbate IIIIor ferros sive de una parte quomodo et de alia et illud aliud totum dividant per medium. Et si ego Onega Gundisalviz et filii mei mentiosi fuerimus, et istum quod in placitum vel agnitionem infringere voluerimus, tam nos quam aliquis homo de nostra parte qui pariat in solidos Lª, et tornent se ad eius vocem.

Ego Onega Gundisalviz et filii mei in hoc placitum vel agnitio manus nsotras roboravimus.

Qui presentes fuerunt: Todolfo ts. Gundufo ts. Pelagio ts.

Petrus qui notuit.