GMH/ÍNDICE A-Z

183
1259/12/08. Santiago de Compostela.

Mariña Pérez, hortelá da rúa de Sta. Trindade, en Santiago de Compostela,  véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Baixo, en S. Fins de Eirón, por catro soldos leoneses.

B.- Tombo, ff. 66v-67r.

Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 50, pp.  219-220.

Carta Marine Petri, ortolane de rua Sancte Trinitatis, de hereditate de Jusa Villa, filigresia Sancti Felicis de Eyrom.

Era Ma CCa LXLa VIIa et quotum VIo idus decenbris. Notum sit omnibus quod ego Marina Petri, ortolana de rua Sancte Trinitatis, pro me et pro omni uoce mea vendo et firmiter concedo vobis domno Petro Petri, abbati Sancti Justi de Togis Altis, omnique uoci uestre pro solidos IIIIor legionensis de quibus confiteor me esse bene paccatam quantam hereditatem ego habeo et habere debeo cum omnibus suis directuris ubicumque fuerint ex parte Petri Arie dicti Tinosi, quondam patris mei, in Jusa Villa que est in filigresia Sancti Felicis de Eyrom; et debeo eam uobis amparare per me et per omnia bona mea, et dece<te>ro faciatis inde totam uoluntatem uestram imperpetuum. //

Siquis contra hoc uenerit pectet uobis uel uoci uestre solidos VIII; carta et uenditione in suo robore permanente.

Q. p. f.: Pelagius Iohannis, homo domni Garsie Roderici, archidiaconi de Nendis. Dominicus Martini Carualius. Johannes de Veea, clericus.

Ego Dominicus Petri, notarius compostellanus juratus, interfui et conf. et scripsi.