GMH/ÍNDICE A-Z

711
1161/07/25.

Nuno Eáns e a súa muller, Mariña Páez, véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos as súas herdades en Comoxo, Bouzas e Loxo e a súa parte na igrexa de S. Salvador de Comoxo por cen soldos.

B.- Tombo, f. 177v.

Carta de Nuno Iohannis et de uxore sua Marina Paayz et de filiis suis de ecclesia de Comogio et de hereditate.

In Dei nomine. Ego Nuno Iohannis et uxor mea Marina Pelagii et omnes filii nostri et omnis uox nostra tibi domno abbati Arie monasterii Sancti Justi et cunctis fratribus ipsius monasterii tam presentibus quam futuris. Placuit nobis et nostra fuit uoluntas ut faceremus uobis sicut facimus kartam donacionis seu uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus de parte parentum nostrorum in terra Pistomarchis, locis nominatis in ecclesia Sancti Saluatoris de Comogio et in villa Logio et in uillare de Baucis. In primis pro Dei amore et pro remedio animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum damus uobis atque concedimus nostram porcionem integram quam habemus in ecclesia Sancti Saluatoris de Comogio, quartam scilicet integram de tota hereditate que fuit de auo nostro Didaco Afonso cum totis suis directuris et exitibus intus et foris per suos terminos antiquos sicut eam iam diuisi ego Nuno Iohannis per placitum cum meis germanis Didaco scilicet Sanici et Munione Sanici. Deinde vendimus uobis iamdictis aliam nostram hereditatem integram terciam uidelicet partem integram de tota similiter hereditate quam habu<i>t auus meus Didacus Afonso in villa Logio, in villare de Bouzas que dicitur hereditas donega cum omnibus suis directuris et exitibus intus et foris per suos terminos antiquos, id est per murum de Mauraria usque ad nemus Dauaro et per fontem Inquaeruda et per testadas de Noual sub monte Sauili. Similiter et terciam illam de Bauzas per suos terminos antiquos. Igitur damus uobis pro animabus nostris ut supra diximus terciam integram de medietate tocius ecclesie Sancti Saluatoris de Comogio que fuit de auo meo Didaco Adefonso que dicitur hereditas donega cum tota sua uoce que ad ipsam ecclesiam pertinet intus et foris. Et uendimus uobis aliam nostram hereditatem ut supra diximus terciam scilicet integram de tota hereditate que fuit de Didaco Afonso in villa Logio et in villare de Bauzas pro solidis Cm quos nobis pro ea dedistis; et iste hereditates iacent in terra
Pistomarchis sub monte Yroute sub aula Sancti Saluatoris de Comogio, currente fluuio Gamo. Habeatis predictas hereditates et faciatis ex illis, et cetera. Set si aliquis homo ex parte nostra contra hoc uenerit pariat uobis uel uoci uestre solidos D; et ista carta in suo robore permanente.

Facta carta donacionis et uendicionis era Ia Ca LXLa VIIIIa et quotum VIII kalendas augusti.

Q. p. f.: Gudesteus, ts. Nuno, ts. Petrus, ts. Martinus, ts. Arias, ts. Pelagius, ts. Petrus, frater, conf. Froyla, presbiter, conf. Cresconius Munionis, conf. Didacus Saniz, conf. Sancius Martini, conf.

Munio, presbiter, qui notuit et conf.