GMH/ÍNDICE A-Z

337
1357, maio, 27
foro

O bispo Xoán confirma un foro feito polo mosteiro de Santa Comba de Naves ao cóengo Afonso Pérez de Santa Mariña dunhas herdades en Castadón por renda de 8 libras.

ACOu, Escrituras XXI, 95

(ed. M. Castro / M. Martínez Sueiro, Colección de Documentos del Archivo de la Catedral de Orense, I, 312-313)

Nos Johannes dei gratia episcopus auriensis informati et certificati quod aforamentum factum per priorem et conventum monasterii Sancte Colunbe de Naves nostre diocesis quod fuit factum Alfonso Petri de Sancta Marina canonico nostro de hereditatibus que sunt in loco de Castiadona pro foro octo librarum annuatin solvend(...) priori et conventu est et fuit factum propter utilitatem (...)em inevitabilem dicti monasterii necnon etiam quod pro[pter liv]ertantem fuit facta solucio et satisfacio de d(... pre)fato priori et monasterio pro xxti annis. Idcirco prefa(to ...) per dictus priorem et conventum facto et solucion(...) tenpore xxti annorum iam facte per dictum Alfonsum Petri ex carta premissa auctoritatem nostram prebemus[plenius] pariter et assenssum. In cuius rei testimonium hanc presentem cartam fieri fecimus, sigilli nostri pendentis munimine roboratas. Datus Aurie, xxvii die menssis madii, anno domini mº cccºl viiº.

[selo pendente]

[reverso] Cartas de Castiadona.