GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Colección diplomática medieval do Arquivo da Catedral de Mondoñedo

228
936/ 08 / 19
Reparado e a súa muller fan ós seus sobriños Aderico e Sesina os seus herdeiros xa que eles non tiveron fillos. Os citados sobriños agreden e intentan roubar o patrimonio dos seus tíos, polo que os citados Reparado e muller fan testamento a prol do bispo Rosendo e do mosteiro de San Salvador, inter dua discurrentium flumina Mineo et Barbantes, no territorio de Bubal.
TC, fols. 82r.- 83r.
Christus. In Dei nomine. Ego Repparatus et uxor mea Trasuinda vobis patri ac pontifici nostro domno Rudesindo episcopo salutem. Non est enim dubium sed multis manet cognitum eo quod sumus sine procreatione filiorum quod de Domino donitum non abuimus, et cum essemus adnecti in uno coniugio in quo adhuc stare videmur, cepimus tra\c\tare quod non debueramus qualiter elegissemus de prosapia nostra suprinos nostros nominibus Adericum et Sesina, quod nobis misissemus in domos nostros qui nobis fidelem exibuissent servitium tamdiu in hac mortali vita commorassemus secundum et fecimus. Et misimus eos in omnia nostra, et posuimus in eorum manibus cuncta credita nobis quatenus fuissent nobis invicem filiorum ut supra diximus. Et post obitum nostrum successissent in cuncta hereditate nostra, fuerunt vobiscum diebus non modicis commorantes. Fecimus eis kartam perfiliationis de omnia nostra quomodo si servissent iuxta mores nostros incessanter abuissent ipsa omnia firmiter, si vero neglegissent in servitio nostro caruissent ipsa suprataxata quod eis feceramus ac egeramus, nescientes esse in eos vipereos consilios, nisi ut iessent obedientes parentibus ut veritas admonet. Quumque habuissent iam ipsam scripturam aput se, seurrexerunt elati in oprobria, contumeliaverunt nos, inmisererque super nos baralia cum arma rustica et rapinaverunt nos et nostrum ganatum, atque desuper per eorum inmissionem prehendiderunt nos et eicierunt de proprios domos nostros et mancipaverunt nos et anteposuerunt de kintana nostra usque in domo illius unde ipsi inimici illa guardia eicierant quod super nos inmiserant. Et morabimus ibidem sub vim nocte una et dies duos muniti custodia, donec invictissime roboravimus placitum, qualiter dedissemus pomare medio ad honoratum [decanatum] quem ipsi supradicti Hector abebant. Hec talia portavimus cum nulli malum fecimus, et ut brevius et verius dudamus sententia pro bonis reddita sunt nobis mala. Nos quidem propter ipsum tantum validumque contumelium quod de ipsos non nominandos suprinos nostros lexavimus. Tulimus eis ipsam hereditatem et ipsam scripturam quod illis prius fecimus, in omni concilio inictu confringimus, et proibemus eius roborem in alicuius concilio permanere. Et damus omnia ipsa hereditate Domino nostro Ihesu Christo et vobis pontifici nostro sepedicto ut per manum vestra abeant inde servi Dei stipendii usum qui moraverint monasterio ipsius Domini Salvatoris in locum predictum, inter dua discurrentium flumina Mineo et Barbantes, territorio Bubalo, pro animabus nostris remedio. Facimus de re nostra quod voluimus propter quod filios non abemus secundum / gotorum iubet auctoritas quod subter istam scripturam adfirmavimus stilo. Et curabimus facere indiculum testimonii quod omni synodo cognitum verifice est ut auditus sequitur.

Christus. Item in nomine Domini nos Repparatus et Trasuinda, tibi salvatori ac creatori omnium Domino in cuius nomine et honore fundatum est monasteriuminter Mineum et Barvantes, seu et pontifici domno Rudesindo episcopo. Nos sepenominati cum peccatorum pondere depressi, et mole facinorum obiurgati, in spe et fidutia tua Domine respiramus, ut tandem a te reconciliari mereamur quatinus per solitam pietatem tuam liberi esse mereamur a cunctorum peccaminum nexu et careamus quicquid contra animam male iuget. Nos quidem Domine quamvis mente et merito indigni, non speramus in fragilitate humana in quibus non est salus, quam scimus quia melior est in Domino sperare quam in hominibus. Et ob hoc quamvis indigni [celestem] oculis lacrimantibus aspicimus ut per hoc exiguo munus te Dominum nostrum in iuditio mitissimum abeamus iudicem quem credimus totius populi esse redemptorem ac liberatorem, ut recte cum propheta clamemus, Da Domine qui dedimus. Et item, Tua sunt Domine omnia, et quod de manu tua accepimus dedimus tibi. Iterum nos sepedicti considerantes quia dies nostri super terram nullam obtinent normam, et ne quod absit furtuitu mortis nos obpriment eventus decrevimus in vita nostra dum sani consistimus in corpore omnia distribuere ut voluntas animi nostri extitit. Nos vero nullius formidantis pavore nec per terre centis metum, sed sano et liberali consilio qualiter vobis pontifici nostro iamnominato concederemus, sicut et concedimus post partem monasterii Sancti Salvatoris ut per manum vestram, et sub regimine vestro abeant inde fratres qui regularem normam in ipso monasterio degerint vitam subsidium pro animabus nostris remedio. Id est quod concedimus per ordinem nominamus villas prenominatas, unam Trasarici de ipsa villa decimam portionem ab integro que inter Lepurario et Lepuraliolo; alios villares qui iacent in litus fluminis Arnogie nominibus Sancto Martino et alio Parita ubi modo pater nostro habitavit; tertio villare quem inquiunt Villarino; quartum villarem de Mortario ubi habitavit avus nostro Amphilacius. De omnes hos villares sepedictos quantum nos competet inter nostros heredes vobis et monasterio concedimus. Alios villares duos quos abemus inter Carabello et rio de Molas sic quantum nos ibidem competet, simul modo vobis concedimus perhenniter abituras. Adicimus etiam vobis terras et pomares, tam de avorum quam et parentum meorum, quam etiam que comparavimus vel quod donitum accepimus, vineas, montes, fontes, aquas cum eductibus suis, exitus, regressusque montium vel de villarum supradictarum, tam in arboribus frondosis quam in clausiris, sic ipsas villas vel villares cunctos per suos in giro terminos vobis damus secundum in iure nostro usque hodie fuerunt permanentes quantum nos ibidem conpetuit. Hec de re mobile non tacebimus quod similiter Domino et vobis pontifici nostro vel monasterio concedimus, id est: equas, kaballos, mulos, boves, vaccas, oves, porcos, vel quantas res viva in prestantia hominis extat sic idem concedimus. Vestimenta lanea vel linea, stramina lectulorum lanea et sericea, cupos, cupas, domos, cunctis intrinsecis suis, vel quantum in prestantia hominum est. Omnia post partem Dei et monasterii per manum vestram sit perhenniter abitura. Unam vobis petitionem insinuamus ut dum vitam advixerimus abeamus de vos moderationem, et post obitum nostrum pro animabus nostris currere non dedignemini secundum vobis // Dominus inspiraverit. Ita ut ex presenti die et tempore cuncta suprataxata de iuri nostro abrasa in monasterii dominio maneat perhenniter confirmata, abeatis et in perpetuum vindicetis iure inrevocabili, et quod inde facere volueritis in Domini et vestro dependeat arbitrio. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, aliquis homo tam regia potestas quam quislibet homo de propinquis nostris aut de extraneis veniat hanc scripturam infringere quiverit que Domino nostro concessimus, sit coram dampnatus Deo et in perpetua confusione dimersus separetur a sanctorum consortio, et sortiatur averni caligo, ut peniteat se impie egisse. Et insuper discrimina temporalis aflictus pariet auri talentorum numero trino et regie potestatis et caput monasterii maneat habituram. Istam scripturam perpetuum in perpetuo obtineat roborem stabilitudinis.

Facta scriptura testamenti sub die XIIII kalendas Setembras. Era D CCCC LXX IIII.

Repparatus et Trasuinda in hanc scripturam testamenti quod fieri statuimus manibus propriis confirmavimus (signum).

(1ª columna): Franquila abbas (signum).- Aldroytus abbas.- Veremudus abbas.- Savaricus abbas.- Gunderamnus cfr.

(2ª columna): Senta presbiter ts.- Alvezon presbiter ts.- Sisulfus ts.- Pelagius Gudisalviz cfr.- Bisottus Mirelliz ts.- Veremudus Sevivit ts.- Domnon Vimarani ts.

Aloytus diaconus de Mendunito scripsi (signum).