GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

426
951/ 02 / 19

O rei Ordoño III e a raíña Urraca, doánlle óbispo Rosendo e ó mosteiro de Celanova, unha acea no río Douro en Zamora con tódalas súas prestacións.

TC, fols. 148v. - 149r.

Ed. por BARRAU-DIHIGO,C., op. cit., doc. XV, 383-385 y GARCIA ALVAREZ, M.R., "El gallego Ordoño III, rey de León", Cuadernos de Historia de España, 22 (1967), doc. 1, 311-312.1

In nomine Domini.2 Hordonius Rex et Urraca Regina. Placuit mente et spontanea volumtate convenit serenitati nostre ut pro abolenda delictorum nostrorum cirografa aliquid munusculi nostri tibi Domino Deo nostro quantum pusillitas nostra valet deveamus offerre ut a te inmarcesibilem coronam mereamur accipere. Quamobrem oblata reddentes nostra conferimus aram tuam Ihesu Salvator nostri seu vobis patri domno Rudesindo episcopo cum omni collegio fratrum Cellenovensis cenobio azenia nostra propria qui est sita sub balneos nostros in flumem Durio in Camora concedimus eam vobis ab integro cum omnia utensilia vel prestantia eius. Quo et viratiem contestamur per divina omnia que sunt sancta ut nullus ex propago nostra vel quemlibet potestas ausu temerario ad inrumpendum veniat hanc concessionem nostram, sed hunc votum nostrum stabili iugitate in omnibus obtineat firmitatis roborem.

Facta cartula agnitionis vel concessionis XIº kalendas Marcias. Era DCCCCLXXXVIIII.

Ipsa azenia vobis testamur quod prius cum caractere vestro designaveritis.

Hordonius serenissimus princeps hanc concessionem a nobis editam (signum). Urraka regina confirmans.

Fredenandus Gundisalviz comes. Nunnus Osoriz ts. Pelagius Tetoniz ts.// Nunus Osoriz ts. Veremudus Magniti et maiordomus. Pelagius Tetoniz ts. Menendus Ruderici ts. Fredenandus Gundisalvi ts. Guttier Nuniz ts. Maninus Sandivici ts. Furtunuus Fafilaz ts. Sisnandus diaconus ts. Hordonius prolis domni Adefonsi regis.

1 Citado a partir de aquí como Ordoño III.

2 En grandes maiúsculas cunha inicial moi elaborada en color.