GMH/ÍNDICE A-Z

558
1259/09/24. Noia.

Paio Eáns “da Cal” de Muíño dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a metade da súa herdade na vila de Vilaverde, en Sta. María de Roo.

B.- Tombo, f. 152r.

Carta de Pelagio Iohannis de Molino dicto da Caal de hereditate de Villa Uiride.

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus quod ego Pelagius Iohannis de Molendino dictus de Caal et omnis uox mea grato animo et bona uoluntate facio textum firmissimum imperpetuum ualiturum in solidis CC legionensis monete roboratum; ita ut do uobis domnus Petrus Petri, abbas monasterii Sancti Justi de Togis Altis, facienti in uice et in persona monasterii Sancti Justi et de toto conuento eiusdem monasterii, totam meam medietatem integram de quantam hereditatem habeo de auio et de ganancia in omnibus locis qui sunt in Villa Uerde et ubicumque sunt uox sua, et est alia tanta quanta ibi habet Petrus Fernandi, armiger de Noya; et istud facio uobis pro anima mea et de parentum meorum et propter bonum quod mihi facit dictus monasterius et facitis et debetis facere. Siquis igitur contra testamentum meum ad irrumpendum uenerit quisquis ille fuerit pectet uobis penam supradictam pro pena; testamentum in suo robore permanente.

Ego iamdictus in hoc testamentum manibus meis roboro.

Facto testamento VIIIo kalendas octobris, era Ma CCa LXLa VIIa.

Q. p. f.: Johannes Moogo, presbiter, dictus de Queyrua. Johannes Iohannis de Carnota. Sebastianus Fernandi de Noya. Petrus Fernandi, armiger. Dominicus de Salamo. Arias Petri dictus Corius.

Ego Petrus Didaci, notarius concilii Noye iuratus, interfui et de mandato meo Johannes Didaci scripsit.

Ego Johannes Didaci de mandato Petri Didaci, notarius concilii Noye jurati, scripsi.