GMH/ÍNDICE A-Z

485
1177/04/22.

Fernando Goséndiz cambia co mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Busto, en S. Vicente de Augas Santas, pola que o cenobio ten na vila de Goiáns, en Santiago de Lampón, e recibe ademais do mosteiro un poldro.

B.- Tombo, f. 136r.

Carta Fernandi Gosendit de quarta ville de Busto.

In Dei nomine. Ego Fernandus Gosendiz et omnis uox mea vobis domno abbati domno Petro monasterii Sancti Iusti et cunctis fratribus eiusdem monasterii in Domino salutem. Placuit mihi ut facerem uobis iamdictis cartam transmutacionis de hereditate mea propria quam habeo de comparacione mea in territorio Luanie in villa Busto; do inquam uobis atque concedo firmiter quartam integram de tota ipsa villa quam ego ganaui de Froyla Uimaracit et de filiis de Sanio Uimaratiz cum in suis kartulis resonat cum tota sua uoce et directura intus et foris per suos terminos et loca antiqua, et uos datis mihi illam uestram hereditatem de villa Goyaes in Pistomarchos iusta litus maris quam habuistis de concambiacione de Sanio Petriz sicut in suis cartis resonat, et insuper datis mihi unum poltrum quod mihi et uobis bene complacuit. Habeatis ipsam meam hereditatem superius nominatam pro illa uestra quam mihi datis et faciatis de illa quod uobis placuerit iuri perpetuo.

Siquis tamen ex mea parte uel extranea contra hoc meum factum uenerit uel uenero quisquis fuerit pariat uobis ipsam hereditatem duplatam et insuper pariat uobis solidos C; et uos ipsam hereditatem semper habeatis.

Facta carta concambiacionis era Ia CCa XVa et quotum X kalendas maii.

Ego Fernandus Gudesindiz in hac karta manus.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Johannes, ts. Pelagius, monachus, conf. Ordonius, presbiter, conf. Didacus, presbiter, conf.

Munio qui scripsit uersum cum robore pinxit.