GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

281
1024/ 02 / 25

Vimara, quasi presbiter, fai unha extensa doazón de bens ó mosteiro de santa Marta de Asma.

TC, fols. 110r. - 111r.

TESTAMENTUM DE SANCTA MARTA DE ASMANUS.

Sub Christi nomine et individue Trinitatis quod est una essentia et quoequalis maiestas Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Ego exiguus et pusillus servus servorum Dei frater Vimaredus quasi presbiter, indigno et peccatorem tibi Domine Ihesu Christi et martires tuos Sancte Marte et Sancti Martini, sancti Genesi, Sancti Pelagii, ob cuius honore hac dev\o\tione baselica fundavimus in propria nostra hereditate que vocitant villare Gemondi inter alpes montes Ezebrario iunias augeres et mons Cabello discurrente rivulo Psallare. Multa sunt Domine et valde copia que nobis ex tua bonitate indebite gratis tradidisti, sed quia tu precepisti Domine ut quod de manu tua accepimus et hoc tibi pura mente hac devotione complaceamus et libenter offeramus, et ideo pro remedium anime nostre, concedimus ad ipsum supradicto locum baselice nostre omnia bona nostra quanta ibidem ganavimus vel plurificamus casas et domos edificiis cum intrinsecis suis, cupos, cupas, lectos, basternas, mensas, chatedras, caballos et alia iumemta sive argentum et vestimenta, codices multos et obtimos, signos de ecclesia et calices / argenteos, casullas de sirico sive et oratos et obtimos frontales. Hereditates que ibi sunt conclusas ab integro cum omni suo fundato et de illas fora clausuras quarta integra quam abui de mea parentela sive et comparatella quam comparavimus de Gundesindo Albello et de Lovegoto et de Gomesendo et de Locrizo et de Adolino, quantum ibi abuerunt cum sua aqua de mediana meas tres tercias que cum Bibiaco suo iermano Nepotiano et cum alios suos heredes, quomodo divide ipsa villa cum Riquilanes per illa aqua de Psallar et per termino de Guntimiri de porto de Andrias per illa arca, et inde ad ille octario de super porto de regina et inde per termino de Sancto Stephano, per illo octario de Fonte Frigida, et inde per illa presa de Sallarino de ille molino que fuit de Salamiro Gemondiz et de Ero Sarraciniz, et inde per cepetello, deinde per arca de illa portela super casa de Lovegildo Framiriz, et inde per illo commaro usque feret in agro de Spineta super casa de frater Ozario et torna inprono per illo fontano de curro de Mauro usque fere in aqua de Sallar. Et sicut diximus et dicimus quarta ab integro, et de ipsos molinos mea ratione IIIª de molino de Pilas, et de alio molino qui fuit de Sancio, IIIª inde concedimus ad loco sancto desuper nominatum, et inas manus alia villa qui fuit de Vimondo et uxor sua Sindolo et pactavit nobis illa de domna Trudilo et suos filios. Et de ipsa aqua de Sancta Eulalia IIIª integra ad ipsum monasterium vocabulo Sancta Marta pro remedio anime mee. Et alia villa in Regallatos qui fuit de Salamiro et uxor sua Vistello de ipsa heredentia tres quartas integras. In villa de Sancto Stephano hereditate qui fuit de Lico et uxor sua Liovilli integra que nobis ibi testavit de domna Guldregoto. Et de villa de Samisote IIIª de hereditate de Gundesindo. In Cerzeto hereditate que fuit de Florenzo monaco IIIIª integra. In villa Riquilanes et Quintanela de hereditate de Zasio et uxor sua Astania medietate integra. Et de hereditate de Menindo Severiz et uxor sua Gontilli tercias IIas, una que nos ganavimus et alia que nobis testavit illa comitissa domna Tiquilo, hereditateque fuit de Santio Enniquiz comparavimus de ille media et de suo filio Todolfo Sanziz media, et de illa aqua duas tercias. Alias villas in valle de Araugio: in Frexenedo villa qui fuit de Florenzo et uxor sua Senatrudia, septimas IIª et media villa que fuit de Dadilo quartas III. In Galendi villa que fuit de Gualamiro medietate integra. In Sendones alio casare que comparavimus de Vimondo et filiis suis. De alio casare de Ragoei sextas Vª de quinione de Anulfo duas VII de Leoverico et decima de Merila IIIª integras. In Principi casare de Placida integ\r\o. Alia larea que comparavi frater Vimaredus de Froila Vimaraz, alia de Nunu Sedeges in Sendones qui fuit de Laurenzo et de Lilli medietate de Sendones. In Donini villa qui fuit de Gondemaro sexta integra. Omnis istas portiones villas nuncupatas cum omnia sua prestantia ad loco predicto concedimus quicquid infra se ipsa ecclesia vel ipsas villas continent iure ipsius monasterii, donamus et concedimus ad presbiteros vel diaconus vel religiosi ab oriente usque occidente, vel gens nostra qui in ipso loco in vita sancta perseveraverint omnia ex integro firmiter obtineant pro stipendio suo, victus adque vestitus ut possint explere debitus officium et iurare necessitatis articulum et pro rex et pro nobis vel pro tocius anime ad Dominum deprecare sceleris delictis. Et neminem permuttamus inde alium in censum dare nisi tantum suscipere abba vel prepositum vel fratres monasterii Cellenove, et stet in suo robore // ad defendendum et non ad imperandum. Si quis homo, quod fieri non credimus, hunc factum inrumpere voluerit, inprimis sedeat excommunicatus et ad fide Christi separatus vivens ad fronte careat ambobus luminibus et ad supositi vel accipiat confessionem neque communionem sed perpetua confusione, et cum Iuda Domini proditorem habeat partem in tartarea damnatione, et pro damna legum pariet post parte ipsius monasterii quantum infringerint duplatam et post parte regis auri libras duo. Et hanc scripturam in cunctis diebus plena obtineat firmitatis roborem et qui ibidem in vita sancta perseveraverint perenniter obtineant.

Facta series testamenti Vº Kalendas Marcias. Era tunc discurrente post Milesima LX II. Regnante principe nostro Adefonsus Rex, prolis Veremudi Rex et Gelvira Regina.

Vimaredus quasi sacerdos hacsi indignus et peccator hanc donationem vel confessionem a me facta manus meas proprias roborem inieci (signum).

Bonimenzo ts. Gaton Daniz ts. Gonterigo ts. Magister Cidi ts. Sesnando ts. Tedila ts. Ansemirus ts. Menindo Alvariz cfr. Godesteus abba cfr. Vimara Onorigiz cfr. Cresconio Menindiz cfr. Anaia Vimaraz cfr. Et aliorum multorum filiorum benenatorum hominum qui viderunt et audierunt qui ibi erant.

Gundisalvo Menindiz notuit.

Adefonsus Rex confirma (confirma).

Materias

abade; agro; aguas; arqueoloxía; cabalo; cáliz; cama; casas; condesa; confirmación; construción; crego; diácono; doazón; esposa; esposo; excomuñón; fillo; fonte; fundación; gando; irmán; leira; libro; lingua; mámoa; mestre; moble; monxe; mosteiro; muíño; muller; nai; ornamentos; ouro; pai; panos; pena; prata; prepósito; presa; presbítero; raíña; rei; roupa; seda; tonel; valado; venda

Persoas

Adolino; Afonso V, rei de Galicia e León; Anaia Guimaránez; Ansemiro; Anulfo; Bonimenzo; Cresconio Méndez; Dádilo; Dona Goldregodo; Dona Téquilo; Dona Trútila; Elvira García, raíña; Ero Sarracénez; Florencio; Florencio, monxe; Froila Guimaránez; Gato Daniélez; Godesteo, abade; Gomesindo; Gonzalo Méndez, escribán; Guímara Onoríquez; Guímara, crego; Guímara, monxe; Gundemaro; Gunderico; Gundesindo; Gundesindo Albelo; Guntilde; Leovegodo; Leoverico; Leovexildo Framírez; Ligo; Lili; Liúbila; Locrizo; Lourenzo; Men Álvarez; Men Sevérez; Mérila; mestre Cide; Nepociano; Nuno Sedexes; Ozario, monxe; Plácida; Salamiro; Salamiro Xemúndez; Sancho Henríquez; Senatrudia; Síndilo; Sisnando; Téudila; Valamiro; Vermudo II, rei de Galicia e León; Vimundo; Visterla; Vivián

Outros

Galicia, reino; León, reino; San Salvador de Celanova, mosteiro; Santa Marta de Asma, mosteiro

Lugares

Andrias; Araúxo, San Martiño; Cabello, monte; Cebreiro, monte; Cebreiro, O, monte; Donini; Espineda; Fonte Fría; Frexenedo; Galendi; Gemondi; Guntumil; Maus de Salas, as, Santa Baia; Pilas; Quintanela; Regallados; Regina, porto; Requías; Salas, río; Salasinho, presa; Santa María de Castro; Santa Marta, mosteiro; Santo Estevao; Sendones; Sorga, río; Xurés; Xurés, O, serra