GMH/ÍNDICE A-Z

353
1226/11/30. Santiago de Compostela.

O subdiácono Paio Afonso dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a súa parte na igrexa de Sta. María de Ons, a cambio do que recibe no cenobio unha porción nel coma os demais monxes.

B.- Tombo, f. 108v.

Terra de Besecio.

Carta de Pelagio Alfonso, clerico de Ooes, de parte sua ecclesie Sancte Marie de Ooes.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Notum sit uniuersis quod ego Pelagius Alfonsi, subdiaconus, filius Alfonsi Fernandi de Sancta Maria de Ooens, pro me et pro omni uoce mea grato animo et spontanea uoluntate do, dono et concedo vobis domno Johanni Tudiniz, abbati Sancti Justi de Togis Altis, nomine ipsius monasterii medietatem vnius octaue ecclesie Sancte Marie de Aoens liberam et quitam et quantum habeo et habere debeo in altera media VIIIa ipsius ecclesie; et uos promittitis mihi dare de taladura pannorum quandocumque data fuerit monachis ipsius monasterii, et debeo habere porcionem meam in ipso monasterio sicut alii monachi quandocumque uenero ad ipsum monasterium supradictum. Ab hinc igitur usque in secula seculorum predictum monasterium integre habeat et pacifice possideat predictas partes dicte ecclesie cum omnibus suis directuris eiusdem intus et extra pertinentibus ubicumque fuerint, ita quod omne uelle uestrum de eis imperpetuum faciat. Siquis contra hoc uenerit pectet alteri parti penam Dorum solidorum; carta nichilominus in suo robore permanente.

Facta carta pridie kalendas decenbris sub era Ma CCa LXa IIIIa.

Ego iandictus in hac carta manus meas.

Q. p. f.: Michael Arie. Johannes Gallecus. Martinus Pelaiz dictus Qui Uenit. Julianus dictus de Padron. Petrus de Sancto Tirsso. Johannes Gunsalui, cantor Sancti Iusti. Petrus Gascus, cellararius. Johannes Gunsalui, qui tenet Ponte de Pias, monachi Sancti Iusti.

Ego Martinus Iohannis, notarius concilii compostellani juratus, scripsi.