GMH/ÍNDICE A-Z

48

1282, decembro, 13. Vilamaior-Mondoñedo.
O bispo don Nuno II revoga as provisións de patrimonios que fixera ó sentirse enfermo, a excepción daquelas que foran feitas para satisfacción de débedas.
A, perg., que conserva o cordón vermello do que pendeu o selo, de 180 x 147 mm. Letra gótica cursiva.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod nos Munio miseratione / diuina indignus mindoniensis episcopus dicimus quod omnia prestimonia que contulimus / tan ecclesiasticis quam laycis de mensa et cellariis nostris postquam sumus in lectu istius / egritudinis que egritudo arripuit nos ultima die sabbati mensis nouenbris proximi preteriti reuocamus exceptis illis que data fuerunt uel assignata pr0 solu/tione debitorum et exceptis uotis Villemaioris que contulimus Andree Didaci / ecclesie nostri cantori et excepta collatione domorum cum seruicialia sancti Pelagii et / cum sautu de Fonte Donego que facta fuit Petro Iohannis de Orreo de consensu ca/pituli nostri in fauorem Fratruum Minorum et Predicatorum que credimus secundum concientiam / nostram ea tunc non potuisse nec debuisse conferri quia cotidie ab illa die in antea / magis sperabamus mori quanm uiuere et etiam spectamus et ideo reuocamus quia non fuit / nec est intentionis nostre facere preiudicium successoribus nostris nec mense pontificali. Presentibus custode Fratrum Minorum fratre Roderico gordiano Uiuarii Andrea Didaci cantore et migistro Martino canonico mindoniensi et Iohanne Petri de Valdayo clerico chori / mindoniensis. In cuius rei etiam testimonium presentem cartam fecimus sigilli nostri munimine / conmuniri. Datum aput Villammaiorem idus decenbris sub Era mª cccª vicesima.

(Reverso):
A. 35. Carta por que el obispo don Monino deu por nehunas todas las cousas que fesere depois que fose doente.