GMH/ÍNDICE A-Z

350
1230/10/—. 1245/05/16. Santiago de Compostela.

Pedro Díaz, presbítero da igrexa de S. Paio de Lens, recoñece a doazón que o seu pai, Diego Salvadórez, lle fixera ó mosteiro de Toxos Outos nas vilas de Burgueiros,
Reino e Lens.

B.- Tombo, f. 107v.

Carta de Petro Didaci, presbitero de Leens, de sua hereditate de Reyno et de Coytura.

Era Ma CCa LXa VIIIa et quotum mense octobris. Notum sit omnibus quod ego Petrus Didaci, presbiter ecclesie Sancti Pelagii de Leens, confiteor et recognosco quod domnus Didacus Saluatoris, quondam pater meus, mandauit monasterio Sancti Iusti de Togis Altis quantam hereditatem comparauit et ganauit in villari de Coytoyra de uoce dos Bulsoes que est quartam unius quarte, et in Regno unam octabam de pane per quantam hereditatem habebat in villa ipsa de Regno annuatim pro anniuersario et quantum habebat de uoce Munionis Regateyro in villari de Leens, et vnam casam in Casali Meao que fuit Pelagii Beyzo.

Presente domna Guntrode Iohannis, uxore ipsi Didaci Saluatoris, et concedente omnia supradicta.

Q. p. f.: Petrus Didaci, presbiter, in cuius manibus fuit roboratum. Johannes Petri de Trasmonte, clericus. Petrus Muniz et Petrus Martini et Guilelmus Martini de Leens.

Ego Petrus Didaci, notarius concilii compostellani juratus, de mandato supradicti Petri Didaci, presbiteri, dicentis hanc cartam fuisse roboratam in manibus suis, feci scribi per infrascriptum Alfonsum Petri. Sub era Ma CCa LXXXa III et quotum XVIIo kalendas junii. Presentibus: Domno Petro Muniz, prior. Johannes Martini de Fontibus et Petrus Martini, canonici Sarensis.

Ego Alfonsus Petri de mandato Petri Didaci, notarius concilii compostellani iurati, scripsi.