GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

352
1215/—/—.

Mandas testamentarias de Xoán Pérez “Malado”, crego da igrexa de S. Lourenzo de Agrón.

B.- Tombo, f. 108r.

Testamentum Johannis Petri dicti Malado, clerici Sancti Laurencii de Ogrom, de hereditate sua in Ogrom.

Ego Johannes Petri dictus Maladus, clericus ecclesie Sancti Laurencii de Ogrom, graui infirmitate dententus, si forte de hac infirmitate me mori contigerit mando qualiter post meum obitum omnia mea remaneant ordinata. In primis mando corpus meum seppelliri in cimiterio Sancti Justi de Togis Altis, et mando ibi mecum vnam nonam et mediam de toto casali de Ogrom que hereditas fuit dos Malos; et ista nona et media mandauit antea domnus Saninus predicto monasterio et ego mando eam ei tali condicione quod semper aliquis de linea mea teneat eam nisi cum ipsi monachi uoluerint eam tenere populatam per seruicialem suum; et mando ei vnam XIIam unius quarte tocius ecclesie Sancti Laurencii de Ogrom et ius patronatus ipsius XIIe, et ista XIIa ganauit domnus Sanius de Petro Soprino et dedit eam predicto monasterio Sancti Justi et valet hec XIIa vnam octauam de pane et VI denarios annuatim. Item mando predicto monasterio Sancti Justi vnum modium de pane et medietatem de duabus equabus indomitis morzelis qui andant in Somar et meam culcitram. Item ecclesie Sancti Laurencii de Ogrom vnum modium de pane et vnum armentium, et cetera. Instituo heredes meos Fernandum Petri de Ogrom, generum meum, et Iluiram Iohannis, uxorem suam, in vna quarta; et Rodericum Iohannis, filium filie mee Marie Malade, in alia quarta; et Petrum Rey, criatum meum, alia quarta; et fratrem suum Martinum Iohannis in alia quarta in omnibus bonis meis mobilibus et inmobilibus. Et mando et uolo quod ipsi habeant omnia bona mea et soluant omnia debita mea et omnes exsequias meas et adimpleant totum istud meum testamentum.

\Facta mandatione sub era Mª CC LIII/19

Siquis igitur contra hoc meum testamentum ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit pactet uoci mee D solidos fortis monete. Hoc testamentum in suo robore permanente et insuper incurrat maledictionem Dei omnipotentis et meam.

Ego iamdictus in hoc testamento manus meas.

Q. p. f.: Alfonsus Iohannis de Insula, clericus. Johannes Didaci de Sendar.  Martinus Iohannis de Pinol. Dominicus de Ben de Pinol. Petrus Conde de Gamazanes.  Dominicus Bispus de Pinol. Johannes Petri de Pinol de Suso.

Ego Simon Petri, notarius juratus de Amaya, hoc traslatum de originali de uerbo ad verbum extraxi manu propria et signum meum in eo apposui. (Monogramma:  SIMONIS).


19 Engadido en letra de época moderna.