GMH/ÍNDICE A-Z

125
1312, novembro, 6. Lugo
O deán e o Cabido de Lugo arréndanlle a don Paio Rodríguez, arcediago do Deza, as rendas de Santa María de Amandi por 1200 marabedís anuais.
MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 54v.

Era Mª CCCª Lª et quotum VIIIº idus november. Capitulum et decanus lucensis arrendat, donno Pelagio Roderici, archidiacono de Decia, omnes fructus et proventus ecclesie Sancte Marie d'Amande, in vita sua, sicut eos tenebat Iohanes Fernandi a dicto capitulo arrendatos, pro mille et ducentis morabitinos istius monete regis donni Fernandi vel ad valorem pro eas VIIIº soldos computatis, pro quolibet morabitinos eidem capitulo annuatim solvendis in salvo in duodecim terminis anni secundum quod alii arrendatores eadem capitulo solvere tenent. Pro quibus dat fideiussores capitulo videlicet: Fernandum Arie et Arias Petri canonicos, ipsis presentibus et consentientibus.

Alffonsus Petri, notarius supradictus, de mandato capitulo predicti notuit.