GMH/ÍNDICE A-Z

117
953/ 12 / 23

Aloito e a súa muller dóalle ó bispo Rosendo e ó abade Fránquila, a metade das súas posesións nas villae de Trabazos, xunto ó río Catavello, e Oimbra, no territorio de Baroncelli.

TC, fol. 47r.

Christus. In Dei nomine. Ego Alloyto cognomento Pater et uxor mea Bonella, vobis domno Rudesindo episcopo, Frankillani abbati seu et omni congregationi fratrum Cellenovensium. Placuit nobis atque convenit nullius cogentis imperium neque suadentis articulo neque pertimescentis metu sed propria nobis accessit bone pacis voluntas ut faceremus vobis kartulam donationis sicut et facimus de medietate \de\ nostra ratione in villa de Travazos et de medietate de vineas quas comparavimus in Olimbria. Et est ipsa villa quam vocitant Travazos, subtus monte Iunias prope rivulo Catavello, et illas vineas sunt in villa quam vocitant Olimbria, territorio Baroncelli prope rivulo Tamuga. In omnes has ipsa villa et ipsas vineas medietatem donamus vobis atque concedimus. Ita ut de odie die vel tempore sit ipsa villa et ipsas vineas iam supranominatas de iuri nostro abrasas, et in iure vel dominio sint traditas atque confirmatas, habeatis iuri quieto et usque in perpetuo vindicetis. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo contra hanc kartulam donationis ad irrumpendum venerit vel venerimus, et nos post partem vestram defendere non potuerimus, tunc abeatis licentiam de nobis aprehendere ipsam villam et ipsas vineas duplatas vel quantum a vobis fuerint melioratas.

Facta cartula donationis die Xº Kalendas Ianuarias. Era D CCCC LXL I.

Aloyto cognomento Pater et uxor mea Bonella in hanc kartulam donationis quam fieri voluimus, manus nostras roboravimus (signum).

Adefonsus Vimarazi ts. Cresconio ts. Tedon ts. Sanbati ts. Lusidio ts. Batino ts.