GMH/ÍNDICE A-Z

530
999/ 06 / 09

A confesa Onega, viúva do duque Rodrigo Velázquez, dóalle ó mosteiro de Celanova a villa de Soutomel, próxima a Celanova.

TC, fols. 1 81r. - 181v.

Ed. por GARCIA DE VALDEAVELLANO, L., "La cuota", op. cit., doc. 15, pp. 173-175.

DE TESTAMENTUM DE SANCTIMIRI.

In nomine et virtute Dei et miseratoris et pii et mundi redemtoris filii eius altissimi Ihesu Christi amborumque ineffabiliter procedens Spiritus Sancti qui est unus Deus una virtus atque etiam una potentia. Sic unus ut trinus et sic trinus ut inextimabilis unus, et non solus sed tota trinitas unus Deus qui celum et terram, mare etiam et cuncta que habentur in eis fabricare mirabiliter non est dedignatus et legem posuit universis, angelis etiam hominibus, simul universa condidit, et omnia per secula cuncta mirabiliter regit et homines similiter a protoplausto serpentino veneno male confecti, et diabolica arte vel suasione infeliciter decepti. Fabricator umani generis sua plasma videns male perdita et ab antiquo hoste nequiter in perdictione deducta misericorditer pater a gremio sue clementie unicum filium mittens et filius per aurem virginis motus pietate ingrediens operata tota trinitas virginis in utero virili sine coitu unigenitus filius carne vestitus qui invisibilis intraverat ut appareret hominibus ineffabiliter exivit, et pro nobis et nostris sceleribus vera humanitate accepta, ut nos avigo servitutis et horiginale cirografum suo precioso sanguine redimere ab eis quos fecerat se crucifigi permisit et sepulcrari hordinem homo accepi, et de sepulcro virtute propria ut Deus die tercia veraciter surrexit et plurimis videntibus angelis et hominibus a celos unde venerat remeans, ianuam nobis regni celorum viam veritatis ambulantibus ut promiserat apperuit. Ob quam causam et propter quod desiderium ego Onega Deo adminiculante confessa viam regni celorum ardenti animo et volumtate tota ingredi cupiens et adire paradisum desiderans, tibi pio Deo et redemtori meo amore divino pro redemtione, et ab inferis aptione atque etiam inmemoria pro animabus dive memoria viri mei et mihi qum benedictione malitatis hordine (...)1 Rudericus Velasquiz ducis et Deo annuente confessoris suis et pro a malis redundo anima mea, do et dono et firmiter ad perabendum concedo et contestor ad domum Dei et monasteriumDomini Salvatoris Cellenove, in stipendio profectum fratrum ibi vere deservientium villa Sancti Miri vocitata, per suos terminos antiquos cum suis hominibus utensiliis et hominum prestationibus universis quantumcumque terminos ville ipsius concludent quomodo ea bone memorie vir meus iamdictus pro cuiusanima offertur Rudericus Velasquiz comite obtinuit. Et iacet ipsa villa subtus monte Leporario et ex alia parte adiacente Berreto, non procul a sepedicto monasterio Cellenove inter duas aquas Sorga et rivulo de Ursos, ut iam dictum est nominatas per se Sanctimiri et exivit ipsa villa dum ad particione venimus cum filios de ipso viro meo domno Ruderico et meos sobrinos in sua quinta cum alias villas maiores et meliores de ista iamdicta quos pro redemtione anime sue sicut opportebat competentibus locis aliis Deo in veritate deservientibus hominibus qum consilio adiuncto pariter concessimus. Sed tamen quomodo actione de ipsa villa Sancti Miri vocata fuit, dum adhuc ipse meo domno et comite viveret minime silendum est vel per quale via ego istum testamentum pro sua anima a sepe dictum monasterium firmiter ad perabendum facio dicere opportet nomen est dicere, et rectoribus hominibus audire et comtemtione inde si se intermiserit abrogare vel abstulere, exordium quomodo in meas manus remansit et credi auditoribus libet ita est. Petivi ergo per me Onega ad domnum meum et iamdictum comitem ipsa villa ut darem eam debuisse pro sua anima ad suum mercenarium Veremudum quem causa mercedis secum tenebat sepius in domum et ad istam meam peticionem tornavit mihi ille comite oc verbum; non do ipsa villa ad Veremudo quomodo tu mihi quomodo petis, sed mando illam tibi tenere, et pro tuo stipendio et tuos minores quando / meas misas ad monasterium Cellenove ubi corpus meum sepelire precipio, facere veneris sub tuo iure semper ut fratribus de eis qui tecum venerint gravedinem non facias et hordine tuo facias. Propter hanc causam ego iamdicta Onega partem quod in quinta exivit quia de particione tollere eam non quesunt partem quod suo domno quomodo dico sic mandavit in redemtione anime sue pariter et anime mee facio sicut iam desursum scriptum habetur istum testamentum, et quomodo facio sic predictum monasterium firmiter ad perhabendum et inrevocabiliter confirmo et coram Deo et angelis eius in omni concilio confirmari debeo et auctorgare in veritate audeo quomodo et confirmo sic auctorigare nullo per veritate resistente promitto, quisquis docuerit sic et confirmavit vel pro anima supradicti ducis sic auctorgaverit in cunctis fulgeat ante Deum qui minus fecerit ultio divina male eum cicius subsequentur imperio cum iudicio. Si quis, quod fieri minime credimus quod nullum opportet, contra hoc factum nostrum ad inrumpendum vel infringendum venire temtaverit quisquis ille fuerit extraneus vel propinqus inferior persona vel superior, inprimis a consortio fidelium abeatur extraneus et ad redemtione Christi deputetur alienus et in futuro examine cum Iuda Domini traditore contubernietur perpetuandus et pro legali damno ad rege vel iudice constrictus quod infringere ausus est in duplo vel triplo pariare quoquatur, et quoram omni concilio ei cui damnum intulerit binas auri libras invitus exsolvat.

Facta series testamenti Vº idus Iunii, era tunc discurrente post Millesima XXX VII.

Ego iam dicta Onega confessa in hac testamentum quod fieri volumtarie elegi manu propria roborem inieci (signum). Ut hoc factum maneat cuncta per secula perhenniter et firmissimum obtineat roborem cuncta per tempora etiam a me.

Qui hic presentes fuerunt: Ariani abba et confirmat (signum). Pelagius Froilaz. Mumadona prolis Ruderigiz cfr. Ermosindus ts. Iustus presbiter ts. Bellerto presbitter ts. Froila presbiter ts. Frater Abregon ts. Gundesindus ts.

1 +- 7.