GMH/ÍNDICE A-Z

526
1221/—/—.

Pedro Pérez, cidadán de Santiago de Compostela, e o seu fillo Xoán Pérez renuncian a todo dereito e a molestar ó mosteiro de Toxos Outos na posesión das herdades que o cenobio comprara dos seus parentes Urraca e Paio Afonso, e o mosteiro dálles corenta soldos.

B.- Tombo, f. 145r.

Placito de Petro Petri super hereditate de Elsende.

Era Ma CCa La VIIIIa. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Petrus Petri, ciues Sancti Jacobi, cum filio meo Johanne Petri et omnis uox mea vobis domno Johanni Tudini, monasterii Sancti Justi abbati, et omni conuentui eiusdem loci facio nuncionem firmissimam in mille solidis roboratam de illa hereditate de Elsendi quam uos comparastis de consoprina mea Orraca Affonsi et de fratre suo Pelagio Afonsi super quam hereditatem ego uos calumpniabam quia dicebam esse totam meam pro me et pro uoce fratris mei Affonsi Petri, canonici. Do uobis ipsam supradictam hereditatem cum omni uoce mea quam ibi habeo uel habere debeo pro me et pro fratre meo iamdicto, et hoc facio pro remedio anime mee et parentum meorum et pro solidis XL quos mihi dedistis. Et si aliquis ex parte mea uel extranea contra hanc nuncionem uenerit ad irrumpendum sit maledictus et insuper pulsanti uocem regis pariat supradictam penam duplatam uel triplatam.

Ego supradictus Petrus Petri in hanc nuncionem quam fieri iussi manus meas.

Q. p. f.: Gunsaluus Pelagii, prior Sancti Justi, conf. Petrus Petri de Corzon. Petrus Gascus, monachus, conf. Petrus Pelaiz, clericus de Elsende, conf. Johannes Affonsi, conf.

Petrus Petri, diaconus, qui notuit.