GMH/ÍNDICE A-Z

30
1215, Valderas

Foro de Vilanova

Fonte: Loscertales de García de Valdeavellano, P., Tumbos del Monasterio de Sobrado de los Monjes. Dirección General de Patrimonio Artístico y Cultural. Archivo Histórico Nacional, Madrid, 1976. Tomo II. Tumbo Segundo, doc. nº. 200, pp. 211-212.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Sit presentibus et futuris quod postquam abbas et conuentus de Superado adquisiuerunt possessionem de Uila Noua, homines que ibi morabantur fere omnes in mani abbatis et fratrum suorum in presencia bonorum hominum se quitauerunt de ipsa hereditate et se nichil ibi habere iure hereditario professi sunt. Post hec ergo abbas domnus Henricus et conuentus de Superado partem concessimus eis in ipsa uilla essent nostri uasalli et singulis mensibus dent II operas cum bobus et cum corporibus suis et qui non habuerit boues, det eas cum corpore suo aut cum bestia si eam habuerit, et ipsas operas in unoquoque mense debemus requirere, ita quod si non demandauerimus in suo mense non possumus eas demandare in alio, et dabimus panem eis et uinum et condimentum, et in tempore de eras dabimus eis carnes duabus uicibus. Nos autem in istis II primis annis postquam homines collegerint panem suum, debemus accipere nobis partem in ipsa hereditate iuxta beneplacitum nostrum ad usum proprii laboris, et alteram partem illis debemus relinquere ita quod ex inde unusquisque in sua parte remaneat, quandiu in ipsa uilla habitauerit in foro faciendo. Ad festum Sancti Martini unusquisque debet dare II solidos de fumatica quolibet anno. Quando abbas uenerit ad Uillanoua unusquisque debet dare VI denarios pro iantare et hoc duabus uicibus in anno et si non uenerit nihin ex his dabit. Non debent aliquis habere solare uel prestimonium in Uillanoua que non sita uasallus noster. Si aliquier uoluerit domum et prestimonium uendere, uendat tali homini qui forum nobis ex integro faciat et sit uasallus noster et moretur in uilla nostra et hoc faciat per manus fratris nostri et si uoluerit illud confrater noster ipsi uendatur et non alii. Non debet aliquis frater uel maiorinus eos expellere de domo et prestimonio nisi tantum abbas de Superado quando uoluerit uel inuenerit causam pro qua hoca faciat et ipse solus potest hoca facere, quandocumque uoluerit. Calumnias quas fecerint et malum quod fecerint ipsi homines, maiorino pectent secundum consuetudinem terre, et ipsas calumpnias debent sanare per bonos homines de Uillanoua, et non traheret maiorinum nostrum ad iudicium extra uillam. Si quis calumpniam fecerit et in porta domus sue dederit fideiussorem in V solidos, non intret maiorinus domum suam. Si noluerit dare fiador, intret maiorinus cum duobus uicinis et pignoret eum. Si calumpniam non potest sanari per V solidos, non intret maiorinus domum suam cum omnibus que habet. Nullus uicinum suum trahat ad iudicium extra uillam pro demanda unius morabetini, et infra set per uicinos iudicetur. Vidua, si maritum acceperir, det unum M. Sciendum autem quod istud forum et pactum non esta datum pro filiis et neptis set tantum istis hominibus qui presentes sunt unucuique in sua sola persona, quorum ista sunt nomina: Dominicus Martini, Petrus Zapatero, Dominicus Fabrerii, Fernandus Caluet, Fernandus Portero, Maria Petri, Martinus Uasalli, Sancia Pelagii, Dominicus de Era, Fernandus de Scorriel, Pela Facundi, Dominicus Uasalli, don Martin presbiter, domna Iusta, Joan Pelaz, Fernandus Mulo, Petrus Tirado, Pela Oueiero, Michael de Oro, Calueta, Maria Iohannis, don Gil, Joan de Roales, Dominicus Stephani, Marina Teiera, Johan Cordero, Micahel Beltran, Petrus Stephani. Si quis contra hoc pactum
uenerit, pectet D morabetinos.

Facta in Ualderas era M CC L III. Qui presentes fuerunt: Martinus archipresbiter cf., Martinis Fernandi cf., don Aluaro cf., Petrus Gunzalui cf., don Pasqual cf., Pela Grosso cf., Petrus Maurus notuit.