GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

683
1244/04/05. Santiago de Compostela.

Airas Eáns, escudeiro de Bealo, véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Lamas, en S. Vicenzo de Cespón, por cincuenta soldos leoneses.

B.- Tombo, f. 172v.

Carta Arie Iohannis, scutarii, de quinta de una decima de Lamas.

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus quod ego Arias Iohannis, scutarius de Vialo, quondam filius domne Marie Odariz, et omnis uox mea vendo et firmiter concedo vobis Johanni Petri, abbati Sancti Justi de Togis Altis, vnam quintam de una decima de villa de Lamis cum quanta hereditate magis habeo et habere debeo in ipsa villa que est in filigresia Sancti Uincencii de Sespooa. Vendo inquam pro solidis La legionensis cum robore de quibus, et cetera, et si magis ualet do et dono ipsi monasterio et teneor illa ab omni, et cetera, et decetero ipsum monasterium Sancti Justi, et cetera. Siquis igitur contra hanc uendicionem uenerit pectet uobis solidos C fortis monete; carta et uenditione, et cetera.

Facta carta nonas aprilis era Ma CCa LXXXa IIa.

Ego iamdictus in hac carta manus meas.

Q. p. f.: Johannes Ade, miles. Johannes Laurencii, miles. Petrus Frade, mercator de Ciquielo. Martinus Martini, mercator de Villari. Johannes Iohannis Ficarius. Villielmus Martini, notarius. Johannes Iohannis dictus Francus.

Ego Petrus Didaci, notarius concilii compostellani juratus, et confirmo et de meo <mandato> infrascriptus Alfonsus Petri scripsit.

Ego Alfonsus Petri de mandato Petri Didaci, notarius concilii compostellani iurati, scripsit.