GMH/ÍNDICE A-Z

548
1260/01/01. Santiago de Compostela.

O ourive Martiño Eáns de Rex e a súa muller, María Arias, véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos, para a obra do cenobio, o que teñen en diversas vilas da freguesía de Sta. María de Roo por douscentos oitenta soldos leoneses.

B.- Tombo, f. 150r.

Carta de Martino de Rex, ouriuez, et de sua uxore de hereditate de Villa Uerde et de Moyno et de casal de Baamunde et de Agrelo.

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus quod nos Martinus Iohannis dictus de Rex, aurifex, et uxor mea Maria Arie pro nobis et pro omni uoce nostra vendimus et firmiter concedimus vobis domno Petro Petri, abbati monasterii Sancti Justi de Togis Altis, comparanti nomine et uoce predicti monasterii uestri et pro ipso ad opus ipsius monasterii quantam hereditatem nos habemus et habere debemus de auolencia et de ganancia in Villa Uerde et in Moyno et in casali de Baamunde et in Agrelo et in tota filigresia Sancte Marie de Roo et in rio Tamaris cum totis suis directuris et pertinenciis ubicumque fuerint. Vendimus inquam pro solidis ducentis octuaginta legionensis cum robore, de quibus confitemur nos esse bene paccatos, renunciantes excepcioni de dictis denariis nobis non num<er>atis et non traditis; et debemus uos amparare, et cetera. Et decetero ipsum monasterium integre habeat, et cetera.

Siquis igitur contra hanc vendicionem, et cetera.

Facta carta kalendas januarii era Ma CCa LXLa VIIIa.

Nos iamdicti in hac carta manus nostras.

Q. p. f.: Alfonsus Martini dictus Velio, monachus. Johannes Laurencii, campsor. Petrus Petri dictus Gatinus, miles. Marchus Pelaiz de Preguntorio. Fernandus Ordonii et Martinus Iohannis dictus Leuis, monachus dicti monasterii. Petrus Albergarius.

Ego Petrus Didaci, notarius concilii compostellani juratus, interfui et conf.; et de mandato meo infrascriptus Dominicus Petri scripsit. (Monogramma: PETRVS).

Ego Dominicus Petri, clericus, de mandato Petri Didaci, notarii concilii compostellani jurati, scripsi.