María Rodríguez e Martiño Pais entréganlle en peñor a Pelaio Pérez,
durante cinco anos, a herdade de San Miguel de Constante e San Xurxo por
20 soldos e media oitava de pan.
Notum
sit omnibus qui presens scriptura inspecturint, quod ego Maria
Ruderici et Martinus Pelagii, coniux suus, mittimus Pelagio Petri in
pignore totam hereditatem Marie Ruderici quam habet sub signo Sancti
Michaelis de Constanti et Sancti Georgii, et in casali Munionis [...]
pro XX solidis legionensis monete. Et de illa hereditate debet nobis
dare annuatim medietatem unius octatvi panis, et ipse Pelagio Petri
debet eam tenere et possidere in istis V e
annis, et nos quamvis vellemus in illos V e
annis non possemus illam ab illo extrahere, quia
ita facimus pactum cum illo transactis istis V e
annis nos persolvatis predictis denariis et
habeamus hereditatem nostram sine contraditione aliqua. Et si post
illud tempus, V e
annorum transactum, noluerimus sibi persolvere predictos
denarios ipsi Pelagio hereditas remaneat pro vendita et [....]notaat
duo boni homines et aprecient hereditatem et si aliquid plus
apreciatum fuerit in ipsa hereditate ego redda[...] et si vero plus
fuerit apreciatum nos, Maria Ruderici et Martinus Pelagii, illam
hereditatem ei dimittamus in pace, et si minus apreciatum fuerit nos
reddamus ipse Pelagio Petri. Facta carta sub era Mª CCCª
LXXIIIª et quotum XIIº kalendas obtobris. Qui presentes
fuerunt: Iohanis Martini, canonicus lucensis, ts.; Magister Iohanes
qui tenet scolas ts.; Petrus Mathei ts.; Iohanes Martini, clericus
ts.