GMH/ÍNDICE A-Z

35
1032/ 01 / 23*

O diácono Vermudo, rector da decanía de Baroncelli dona ao mosteiro de Celanova, no que foi criado, a villa de Ferriol, tra-la sua morte pola saúde da sua alma.

TC, fol. 17v.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. VI, pp. 17-18.

Dubium quidem non est sed multis manet cognitum eo quod fuit Vermudus diaconus genitus a parentibus nominibus Eroni et Eyleova, et ipsi abuerunt villam comparatam vel ganatam pro pretio et carta quam vocitant Ferrioli, sic et ipsa postea venit ad ipsum iamdictum Veremudum in portione, et tenuit illam iuri suo dum vivit in hoc seculo. Ad obitum vero suum mandavit se humare ad aram Sancti Salvatoris monasterii Cellenove, ubi fuit nutritus et creatus ab infantia sua, et unde tenebat deganea Baroncelli usque ad obitum eius. Venit denique mandavit ipsam iam dictam villam Ferrioli cum omnia sua prestantia ad supradictum monasterium Cellenove, et in manus Aloyti abbatis, et fratribus eius commorantibus monasterii ipsius. Obinde et ego Eyleova iam mater eius dicta ad volumtatem defunctionis una cum filiis nostris complentes ipsam volumtatem defuncti, damus atque confirmamus sicut lex docet, et ille ordinavit, ipsa villa suprataxata cum omnia sua prestantia per suis locis antiquis atque terminos priores, et per ubi obtinuimus nos illam et nostros venditores vel debitores. Id est nomina farum, villam que fuit de Fofino ab integro. Et abuimus nos illam comparatam de filios de Citi, alia quam comparavimus de Gutina et de suos filios, nominibus Ioacino, Guintila et Vistrario IIIª hereditate que fuit de Zamondo monacho, et dedit nobis illam pro vestro renovo et pro pretio, sicut sub uno sunt numeratas, sic et nos sub uno concedimus illas ad supradicto loco, et domum Domini Sancti Salvatoris monasterii Cellenove et abbati domno Aloyto, et fratribus commorantibus cimiterii ipsius, ut abeant et possideant qui in vita sancta perseveraverint in ipso monasterio, et ipse Veremudus diaconus inveniat mercedem ante Deum, quod contra hoc factum nostrum numquam venturi erimus ad irrumpendum. Si quis tamem, quod non credimus fieri, aliqua forma hominis surrexerit tam de gente nostra quam etiam de extraneis, qui hunc pactum vel factum nostrum irrumpere voluerit, in primis sedeat excomunicatus et a fide Christi separatus, careat babtismum, sequatur iudaicum consortium, vivens a fronte lucernis careat ambobus luminibus. Et ad obitum vero suum non accipiat confessionem sed perpetuam confusionem, et abeat partem cum Iuda Domini traditore in tartara damnatione. Et hoc factum firmiter et inrevocabiliter cunctis diebus abeat roborem.

Facta cartula testamenti Xº kalendas Februarias. Era Millesima LXX.

Ego Eyleova prolis Froilani, una cum filiis meis Yquilani, Froylani, Eroni et Eylonia, in hoc testamentum manus proprias roborem iniecimus (signum). Coram omni concilio monasterii Cellenove confirmavimus.

Et qui presentes fuerunt: Adefonsus. Gamiro. Magister Froyla. Frater Anderias.

* SERRANO Y SANZ data o documento no 1032/02/19.