GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

326
1210/09/19. Santiago de Compostela.

Pedro Pérez e a súa muller, Sancha Eáns, cos seus fillos e fillas dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade en Susavila do Monte, en Sta. María de Trasmonte.

B.- Tombo, f. 102rv.

Carta de Petro Petri et de uxor sua de hereditate de Susa Villa de Monte.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Petrus Petri cum uxore mea Sancia Iohannis simul et cum filiis et filiabus nostris, id est Johannes Franco, Johannes Petri, Aria Petri et Maria Petri cum uiro eius Didaco Petri et omnis uox nostra ob remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum donamus et offerimus siue libere et firmiter concedimus Deo et monasterio Sancti Justi de Togis Altis omnem nostram hereditatem quantam habemus seu habere debemus cum omnibus suis directuris et bonis siue pertinenciis in Susa Villa de Monte que est in concurrencia Sancte Marie de Trasmonte ut monasterium ipsum perpetuo iure in pace possideat eam. Siquis igitur contra hanc carta ad irrumpendum uenire temptauerit quisquis fuerit sit maledictus et confusus et pectet supradicto monasterio solidos mille, car- // -ta tamen ista nichilominus in suo robore semper permanente.

Facto scripto XIIIo kalendas octobris, era Ma CCa XLa VIIIa.

Q. p. f.: Petrus Bochus, presbiter, conf. Johannes Muniz, corrigiarius, conf.  Laurencius Didaci, conf. Nicholaus et Johannes Martini, clerici, conf. Petrus Scalfidus,  conf. Petrus Pelaiz, clericus de Elsende, conf. Johannes Petri de Sancto Iusto, conf.

Johannes Pelagii, compostellanus notarius, scripsit et conf.