GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

332
1171/04/13. Santiago de Compostela.

Pedro Muñiz de Trasmonte, que é xulgado no concello de Santiago, fai testamento e déixalle tódolos seus bens ó mosteiro de Toxos Outos, salvo no caso de que unha súa “súbdita” –que di que está preñada del– tivese un fillo, pois entón este recibirá a metade dos bens.

B.- Tombo, f. 103v.

Testamentum Petri Muniz dicto de Trasmonte de tota sua hereditate ubicumque sit.

Era Ia CCa VIIIIa et quotum idus aprilis. Ego Petrus Muniz dictus de Trasmonte, detemptus graui judicio compostellani concilii quia uolunt me suspendere propter dominum meum Johannem Chicum, mando quomodo omnia mea ordinata remaneant. In primis mando totam meam hereditatem quantam habeo de auolencia et de ganancia monasterio Sancti Iusti, et si filius habuerit ipsa mea subdita que se dicit fecundatam esse de me, domini monachi Sancti Justi dent ei medietatem de tota mea hereditate tam de ganancia quomodo de auolencia, et si filium uel filiam non habuerit ipsi mei domini Sancti Iusti habeant illam liberam et quitam, et cetera. Hoc compleant per manus magistri mei Munionis Muniz, quod remanserit et quod de debitis meis inuenire potuerint habeant domini Sancti Iusti. Quod bene compleuerit sit benedictus, quod complere neglexerit pariat solidos CCC; et insuper hoc mandacio semper sit firma.

Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Pelagius, ts.

Petrus Fernandi scripti, concilii notarius.