GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

719
1188/11/30.

Gudesteo Pérez e a súa muller, Ledegunda Muñiz, cos seus fillos véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos unha servicialía na vila de Cariño por cen soldos e mais outros tres “pro robore”.

B.- Tombo, f. 179r.

Carta de Gudesteo Petri et de uxor sua Leegunda de hereditate in Carino.

In Dei nomine. Ego Gudesteus Petriz et uxor mea Ledegunda Muniz et omnes filii nostri vobis domno Petro, abbati monasterii Sancti Justi, et cunctis fratribus uestris in Domino salutem. Placuit nobis et nostra fuit uoluntas ut faceremus uobis kartam uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus de nostra ganancia quam ganauimus de Geluira Muniz et de suis filiis sicut in sua carta resonat, et ipsa Geluira Muniz et uir eius Petrus Faginus ganauerunt eam de Petro Afonso et de germano suo Oduario Afonso sicut in suis scripturis resonat; et est ipsa hereditas in territorio Pistomarchos prope litus maris sub aula Sancte Eolalie de Vorio in loco certo in Karino. Vendimus uobis in ipsa uilla Carino unam seruiciariam, et est medietas integra de tota illa hereditate que est marcata cum quanto ad ipsam hereditatem pertinet pro precio quod nobis dedistis solidos Cm et in robore solidos III. Habeatis ipsam hereditatem, et cetera. Sed si aliquis de nostra parte uel de extranea contra hoc uenerit pectet uobis solidos CC; hanc tame<n> scriptura, et cetera.

Facta carta uendicionis era I CC XXVI et die noto IIe kalendas decenbris.

Ego Gudesteus Petri, et cetera.

Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Pelagius, ts. Petrus Mu<ni>z, conf. Pelagius Sarraceni, conf. Martinus Sarraceni, conf. Arias Muniz, clericus, conf. Saluator Pelaiz, conf.

Munio, presbiter, qui notuit et conf.