GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

720
1241/08/09.

Eldara Vázquez co seu fillo Pedro Vázquez véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade en varias vilas na freguesía de Sta. Baia de Boiro por trinta e tres soldos e seis tegas de pan.

B.- Tombo, f. 179v.

Carta de Heldara Uelasci et de filio suo Petro Uelasci de hereditate de Brion et de Palacios et de Birres et de Carino.

Quod uenditur atque emitur, et cetera. Qua propter ego Heldara Uelasquiz una cum filio meo Petro Uelasquiz ad uobis abbas domno Johanne Petri de Sancti Justi de Togis Octos et conuento monachorum uestrorum salutem in Christo, amen. Placuit nobis et uobis bona pacis et nostra fuit uoluntas ut faceremus uobis cartam uendicionis uel donationis de hereditate nostra propria que habemus de abiorum et parentum nostrorum siue de ganancia et de abolencia, et est de uoce matri mee Lupa Petri in territorio Pistomarchos in valle de Sancta Eolalia de Ouorio in villa Briom et in Palacios et in Birris et in Carino. Vendo uobis, et cetera, cum totis suis directuris, et cetera, pro solidis XXXa IIIs et talegas VIex de pane pro precio et pro robore, et si ipsa hereditas mays ual dono ego ad monasterio Sancti Justi pro remedio anime mee; et jacet illa subtus monte Irocte decurrente ribulo Gamo prope aulam Sancte Eolalie, et cetera. Ita ut de hodie die faciatis de ea uestram uoluntatem, et cetera. Et si aliquis homo de nostra parte uel de extranea contra uenerit pariat ipsam hereditatem duplatam uel triplatam.

Facta carta uendicionis era Ma CCa LXXa VIIIIa et quotum Vo idus augusto.

Ego Heldara Uaasquez, et cetera.

Huius rei testes sumus: Martinus Saninci, monachus ouencialis de Pereyra. Pelagius Aluitit, monachus, ts. Dominicus Iohannis, laicus, ts. Johannes Petri, clericus de Villar Sarnon, conf. Adan Martini de Uillar Sarnon, conf. Arias Didaci, clericus Sancti Johannis de Villar Sarnon in cuius manus fuit roboratum per cuius jussione scripsit Martino Petri, presbiter de Sancta Maria de Onaa. Et multi alii.

Regnante domno Fernando in Legione et Castella, et cetera.