GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

407
970/ 12 / 08
Tructesinda véndelle ó bispo Rosendo e ós frades de Celanova, a súa viña que ten con Visterlia en Rabal
TC, fol. 145v.
In Dei nomine. Ego Tructesinda et vobis patri et pontifici nostro domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris monasterii Cellenove. Placuit mihi et accessit bone pacis volumtas nullius quoque gentis imperio neque suadentis articulo sed spontanea mea voluntate ut venderemus vobis sicut et vendimus vinea nostra propria quem habeo in villa Ravanal in loco predicto super illa fonte grande. De ipsa vinea quem habeo cum Visterlia, medietatem inde vobis concedo. Pro que accepimus de vos precio in vini modios I cibaria et res que mihi bene complacuit et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito, ita ut de hodie die et tempore de iuri meo abrasa et in vestro sit tradita atque confirmata. Et si aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venero que ego post parti vestre non auctorgavero, pariemus vobis ipsa hereditate duplata et vobis perpetim habitura.

Facta cartula vendicionis VIIº idus Decembris. Era MVIII.

Tructesinda in hanc cartula vendicionis manus (signum).

Testes: frater Gundisalvo. Frater Aloitus. Viliulfus. Vistrella. Asoi.